|
LIBER PRIMUS REGUM
1 1 Et rex David senuerat habebat que aetatis plurimos
dies; cum que operiretur vestibus, non calefiebat. 2 Dixerunt ergo ei
servi sui: Quaeratur domino nostro regi adulescentula virgo et stet
coram rege et curam eius agat dormiatque in sinu tuo et calefaciat dominum
nostrum regem . 3 Quaesierunt igitur adulescentulam speciosam in
omnibus finibus Israel et invenerunt Abisag Sunamitin et adduxerunt eam ad
regem. 4 Erat autem puella pulchra nimis et curam agebat regis et
ministrabat ei; rex vero non cognovit eam. 5 Adonias autem filius
Haggith elevabatur dicens: Ego regnabo! . Fecitque sibi currum et
equites et quinquaginta viros, qui ante eum currerent. 6 Nec corripuit
eum pater suus aliquando dicens: Quare hoc fecisti? . Erat autem et
ipse pulcher valde, secundus natu post Absalom. 7 Et sermo ei cum Ioab
filio Sarviae et cum Abiathar sacerdote, qui adiuvabant partes Adoniae.
8 Sadoc vero sacerdos et Banaias filius Ioiadae et Nathan propheta et
Semei et Rei et robur exercitus David non erat cum Adonia. 9 Immolatis
ergo Adonias ovibus et vitulis et pinguibus iuxta lapidem Zoheleth, qui
erat vicinus fonti Rogel, vocavit universos fratres suos filios regis et
omnes viros Iudae servos regis; 10 Nathan autem prophetam et Banaiam
et robustos quosque et Salomonem fratrem suum non vocavit. 11 Dixit
itaque Nathan ad Bethsabee matrem Salomonis: Num audisti quod regnaverit
Adonias filius Haggith, et dominus noster David hoc ignorat? 12 Nunc
ergo veni, accipe a me consilium et salva animam tuam filiique tui
Salomonis. 13 Vade et ingredere ad regem David et dic ei: Nonne tu,
domine mi rex, iurasti mihi ancillae tuae dicens: Salomon filius tuus
regnabit post me et ipse sedebit in solio meo? Quare ergo regnat Adonias?
14 Et, adhuc ibi te loquente cum rege, ego veniam post te et complebo
sermones tuos . 15 Ingressa est itaque Bethsabee ad regem in cubiculo;
rex autem senuerat nimis, et Abisag Sunamitis ministrabat ei. 16
Inclinavit se Bethsabee et adoravit regem; ad quam rex: Quid tibi,
inquit, vis? . 17 Quae respondens ait: Domine mi, tu iurasti per
Dominum Deum tuum ancillae tuae: Salomon filius tuus regnabit post me, et
ipse sedebit in solio meo; 18 et ecce nunc Adonias regnat, te, domine
mi rex, ignorante. 19 Mactavit boves et pinguia quaeque et oves
plurimas et vocavit omnes filios regis, Abiathar quoque sacerdotem et Ioab
principem militiae; Salomonem autem servum tuum non vocavit. 20
Verumtamen, domine mi rex, in te oculi respiciunt totius Israel, ut
indices eis quis sedere debeat in solio tuo, domine mi rex, post te.
21 Eritque, cum dormierit dominus meus rex cum patribus suis, erimus
ego et filius meus Salomon peccatores . 22 Adhuc illa loquente cum
rege, Nathan propheta venit; 23 et nuntiaverunt regi dicentes: Adest
Nathan propheta . Cumque introisset ante conspectum regis et adorasset
eum pronus in terram, 24 dixit Nathan: Domine mi rex, tu ergo
dixisti: Adonias regnet post me, et ipse sedeat super thronum meum?
25 Quia descendit hodie et immolavit boves et pinguia et arietes
plurimos et vocavit universos filios regis et principes exercitus,
Abiathar quoque sacerdotem; illique vescentes et bibentes coram eo
dixerunt: Vivat rex Adonias!. 26 Me autem servum tuum et Sadoc
sacerdotem et Banaiam filium Ioiadae et Salomonem famulum tuum non
vocavit. 27 Numquid a domino meo rege exivit hoc verbum, et mihi non
indicasti servo tuo quis sessurus esset super thronum domini mei regis
post eum? . 28 Et respondit rex David dicens: Vocate ad me Bethsabee
. Quae cum fuisset ingressa coram rege et stetisset ante eum, 29
iuravit rex et ait: Vivit Dominus, qui eruit animam meam de omni
angustia, 30 quia, sicut iuravi tibi per Dominum, Deum Israel, dicens:
Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit super solium meum pro
me, sic faciam hodie . 31 Summissoque Bethsabee in terram vultu,
adoravit regem dicens: Vivat dominus meus rex David in aeternum!
. 32 Dixit quoque rex David: Vocate mihi Sadoc sacerdotem et Nathan
prophetam et Banaiam filium Ioiadae . Qui cum ingressi fuissent coram
rege, 33 dixit ad eos: Tollite vobiscum servos domini vestri et
imponite Salomonem filium meum, super mulam meam et ducite eum in Gihon,
34 et ungat eum ibi Sadoc sacerdos et Nathan propheta in regem super
Israel, et canetis bucina atque dicetis: Vivat rex Salomon!. 35 Et
ascendetis post eum, et veniet et sedebit super solium meum, et ipse
regnabit pro me; illique praecipiam, ut sit dux super Israel et super
Iudam . 36 Et respondit Banaias filius Ioiadae regi dicens: Amen,
sic loquatur Dominus Deus domini mei regis. 37 Quomodo fuit Dominus
cum domino meo rege, sic sit cum Salomone et sublimius faciat solium eius
a solio domini mei regis David . 38 Descendit ergo Sadoc sacerdos et
Nathan propheta et Banaias filius Ioiadae et Cherethi et Phelethi, et
imposuerunt Salomonem super mulam regis David et adduxerunt eum in Gihon.
39 Sumpsitque Sadoc sacerdos cornu olei de tabernaculo et unxit
Salomonem; et cecinerunt bucina, et dixit omnis populus: Vivat rex
Salomon! . 40 Et ascendit universa multitudo post eum, et populus
canebat tibiis et laetabatur gaudio magno, et insonuit terra ad clamorem
eorum. 41 Audivit autem Adonias et omnes, qui invitati fuerant ab eo;
iamque convivium finitum erat. Sed et Ioab, audita voce tubae, ait: Quid
sibi vult clamor civitatis tumultuantis? . 42 Adhuc illo loquente,
Ionathan filius Abiathar sacerdotis venit; cui dixit Adonias: Ingredere,
quia vir strenuus es et bona nuntians . 43 Responditque Ionathan
Adoniae: Nequaquam! Dominus enim noster, rex David, regem constituit
Salomonem 44 misitque cum eo Sadoc sacerdotem et Nathan prophetam et
Banaiam filium Ioiadae et Cherethi et Phelethi, et imposuerunt eum super
mulam regis; 45 unxeruntque eum Sadoc sacerdos et Nathan propheta
regem in Gihon. Et ascenderunt inde laetantes, et insonuit civitas; haec
est vox, quam audistis. 46 Sed et Salomon sedit super solio regni,
47 et ingressi servi regis benedixerunt domino nostro regi David
dicentes: Amplificet Deus nomen Salomonis super nomen tuum et magnificet
thronum eius super thronum tuum. Et adoravit rex in lectulo suo. 48
Insuper et haec locutus est: Benedictus Dominus, Deus Israel, qui dedit
hodie sedentem in solio meo, videntibus oculis meis . 49 Territi sunt
ergo et surrexerunt omnes, qui invitati fuerant ab Adonia, et ivit
unusquisque in viam suam. 50 Adonias autem timens Salomonem surrexit
et abiit tenuitque cornua altaris. 51 Et nuntiaverunt Salomoni
dicentes: Ecce Adonias timens regem Salomonem tenuit cornua altaris
dicens: Iuret mihi hodie rex Salomon quod non interficiat servum suum
gladio. 52 Dixitque Salomon: Si fuerit vir bonus, non cadet ne
unus quidem capillus eius in terram; sin autem malum inventum fuerit in
eo, morietur . 53 Misit ergo rex Salomon et eduxit eum ab altari, et
ingressus adoravit regem Salomonem; dixitque ei Salomon: Vade in domum
tuam .
2 1 Appropinquaverant autem dies David ut moreretur, praecepit
que Salomoni filio suo dicens: 2 Ego ingredior viam universae
terrae; confortare et esto vir 3 et observa decreta Domini Dei tui, ut
ambules in viis eius et custodias statuta eius et praecepta eius et
iudicia et testimonia, sicut scriptum est in lege Moysi, ut prospere agas
in universis, quae facis et quocumque te verteris; 4 ut confirmet
Dominus sermonem suum, quem locutus est de me dicens: Si custodierint
filii tui viam suam et ambulaverint coram me in veritate, in omni corde
suo et in omni anima sua, non auferetur tibi vir de solio Israel. 5 Tu
quoque nosti, quae fecerit mihi Ioab filius Sarviae, quae fecerit duobus
principibus exercitus Israel, Abner filio Ner et Amasae filio Iether, quos
occidit; et effudit sanguinem belli in pace et posuit cruorem proelii in
balteo suo, qui erat circa lumbos eius, et in calceamento suo, quod erat
in pedibus eius. 6 Facies ergo iuxta sapientiam tuam et non deduces
canitiem eius pacifice ad inferos. 7 Sed filiis Berzellai Galaaditis
reddes gratiam, eruntque comedentes in mensa tua; occurrerunt enim mihi,
quando fugiebam a facie Absalom fratris tui. 8 Habes quoque apud te
Semei filium Gera de Beniamin de Bahurim, qui maledixit mihi maledictione
pessima, quando ibam ad Mahanaim; sed quia descendit mihi in occursum ad
Iordanem, et iuravi ei per Dominum dicens: Non te interficiam gladio.
9 Tu noli pati esse eum innoxium; vir autem sapiens es et scies, quae
facias ei deducesque canos eius cum sanguine ad infernum . 10 Dormivit
igitur David cum patribus suis et sepultus est in civitate David. 11
Dies autem, quibus regnavit David super Israel, quadraginta anni sunt: in
Hebron regnavit septem annis, in Ierusalem triginta tribus. 12 Salomon
autem sedit super thronum David patris sui, et firmatum est regnum eius
nimis. 13 Et ingressus est Adonias filius Haggith ad Bethsabee matrem
Salomonis, quae dixit ei: Pacificusne ingressus tuus? . Qui respondit:
Pacificus . 14 Addiditque: Sermo mihi est ad te . Cui ait:
Loquere . Et ille: 15 Tu, inquit, nosti quia meum erat regnum, et
me proposuerat omnis Israel sibi in regem, sed translatum est regnum et
factum est fratris mei; a Domino enim constitutum est ei. 16 Nunc ergo
petitionem unam deprecor a te; ne confundas faciem meam . Quae dixit ad
eum: Loquere . 17 Et ille ait: Precor, ut dicas Salomoni regi
neque enim negare tibi quidquam potest ut det mihi Abisag Sunamitin
uxorem . 18 Et ait Bethsabee: Bene, ego loquar pro te regi . 19
Venit ergo Bethsabee ad regem Salomonem, ut loqueretur ei pro Adonia. Et
surrexit rex in occursum eius adoravitque eam et sedit super thronum suum;
positus quoque est thronus matri regis, quae sedit ad dexteram eius.
20 Dixitque ei: Petitionem unam parvulam ego deprecor a te; ne
confundas faciem meam. Dixit ei rex: Pete, mater mi, neque enim fas
est, ut avertam faciem tuam . 21 Quae ait: Detur Abisag Sunamitis
Adoniae fratri tuo uxor . 22 Responditque rex Salomon et dixit matri
suae: Quare postulas Abisag Sunamitin Adoniae? Postula ei et regnum!
Ipse est enim frater meus maior me et habet Abiathar sacerdotem et Ioab
filium Sarviae . 23 Iuravit itaque rex Salomon per Dominum dicens:
Haec faciat mihi Deus et haec addat, certe contra animam suam locutus est
Adonias verbum hoc. 24 Et nunc, vivit Dominus, qui firmavit me et
collocavit me super solium David patris mei et qui fecit mihi domum, sicut
locutus est, certe hodie occidetur Adonias . 25 Misitque rex Salomon
per manum Banaiae filii Ioiadae, qui interfecit eum, et mortuus est. 26
Abiathar quoque sacerdoti dixit rex: Vade in Anathoth ad agrum tuum; es
quidem vir mortis, sed hodie te non interficiam, quia portasti arcam
Domini Dei coram David patre meo et sustinuisti laborem in omnibus, in
quibus laboravit pater meus . 27 Eiecit ergo Salomon Abiathar, ut non
esset sacerdos Domini, ut impleretur sermo Domini, quem locutus est super
domum Heli in Silo. 28 Venit autem nuntius ad Ioab. Ioab autem
declinaverat post Adoniam, cum post Absalom non declinasset; fugit ergo
Ioab in tabernaculum Domini et apprehendit cornua altaris. 29
Nuntiatumque est regi Salomoni, quod fugisset Ioab in tabernaculum Domini
et esset iuxta altare; misitque Salomon Banaiam filium Ioiadae dicens:
Vade, interfice eum! . 30 Venit Banaias ad tabernaculum Domini et
dixit ei: Haec dicit rex: Egredere!. Qui ait: Non egrediar, sed hic
moriar . Renuntiavit Banaias regi sermonem dicens: Haec locutus est
Ioab et haec respondit mihi . 31 Dixitque ei rex: Fac, sicut
locutus est, et interfice eum et sepeli; et amovebis sanguinem innocentem,
qui effusus est a Ioab, a me et a domo patris mei. 32 Et reddet
Dominus sanguinem eius super caput eius, quia interfecit duos viros iustos
melioresque se et occidit eos gladio, patre meo David ignorante: Abner
filium Ner principem militiae Israel et Amasam filium Iether principem
exercitus Iudae. 33 Et revertetur sanguis illorum in caput Ioab et in
caput seminis eius in sempiternum; David autem et semini eius et domui et
throno illius sit pax usque in aeternum a Domino . 34 Ascendit itaque
Banaias filius Ioiadae et aggressus eum interfecit; sepultusque est in
domo sua in deserto. 35 Et constituit rex Banaiam filium Ioiadae pro
eo super exercitum et Sadoc sacerdotem posuit pro Abiathar. 36 Misit
quoque rex et vocavit Semei dixitque ei: Aedifica tibi domum in
Ierusalem et habita ibi et non egredieris inde huc atque illuc; 37
quacumque autem die egressus fueris et transieris torrentem Cedron, scito
te interficiendum; sanguis tuus erit super caput tuum . 38 Dixitque
Semei regi: Bonus sermo; sicut locutus est dominus meus rex, sic faciet
servus tuus . Habitavit itaque Semei in Ierusalem diebus multis. 39
Factum est autem post annos tres, ut fugerent duo servi Semei ad Achis
filium Maacha regem Geth; nuntiatumque est Semei quod servi eius essent in
Geth. 40 Et surrexit Semei et stravit asinum suum ivitque in Geth ad
Achis ad requirendos servos suos et adduxit eos de Geth. 41 Nuntiatum
est autem Salomoni quod isset Semei in Geth de Ierusalem et redisset.
42 Et mittens vocavit eum dixitque illi: Nonne testificatus sum tibi
per Dominum et praedixi tibi: Quacumque die egressus ieris huc et illuc,
scito te esse moriturum? Et respondisti mihi Bonus sermo; audivi. 43
Quare ergo non custodisti iusiurandum Domini et praeceptum, quod
praeceperam tibi? . 44 Dixitque rex ad Semei: Tu nosti omne malum,
cuius tibi conscium est cor tuum, quod fecisti David patri meo; reddit
Dominus malitiam tuam in caput tuum. 45 Et rex Salomon benedictus, et
thronus David erit stabilis coram Domino usque in sempiternum . 46
Iussit itaque rex Banaiae filio Ioiadae, qui egressus percussit eum, et
mortuus est. Confirmatum est igitur regnum in manu
Salomonis.
3 1 Et affinitate coniunctus est pharaoni regi Aegypti. Accepit
namque filiam eius et adduxit in civitatem David, donec compleret
aedificans domum suam et domum Domini et murum Ierusalem per
circuitum. 2 Attamen populus immolabat in excelsis; non enim
aedificatum erat templum nomini Domini usque in diem illum. 3 Dilexit
autem Salomon Dominum ambulans in praeceptis David patris sui, excepto
quod in excelsis immolabat et accendebat thymiama. 4 Abiit itaque in
Gabaon, ut immolaret ibi; illud quippe erat excelsum maximum. Mille
hostias in holocaustum obtulit Salomon super altare illud. 5 In Gabaon
apparuit Dominus Salomoni per somnium nocte dicens: Postula quod vis, ut
dem tibi . 6 Et ait Salomon: Tu fecisti cum servo tuo David patre
meo misericordiam magnam, sicut ambulavit in conspectu tuo in veritate et
iustitia et recto corde tecum; custodisti ei misericordiam tuam grandem et
dedisti ei filium sedentem super thronum eius, sicut est hodie. 7 Et
nunc, Domine Deus meus, tu regnare fecisti servum tuum pro David patre
meo. Ego autem sum puer parvus et ignorans egressum et introitum meum;
8 et servus tuus in medio est populi, quem elegisti, populi infiniti,
qui numerari et supputari non potest prae multitudine. 9 Da ergo servo
tuo cor docile, ut iudicare possit populum tuum et discernere inter bonum
et malum. Quis enim potest iudicare populum tuum hunc multum? . 10
Placuit ergo sermo coram Domino quod Salomon rem huiuscemodi postulasset,
11 et dixit Deus Salomoni: Quia postulasti verbum hoc et non petisti
tibi dies multos nec divitias aut animam inimicorum tuorum, sed postulasti
tibi sapientiam ad discernendum iudicium, 12 ecce feci tibi secundum
sermones tuos et dedi tibi cor sapiens et intellegens, in tantum ut nullus
ante te similis tui fuerit nec post te surrecturus sit; 13 sed et
haec, quae non postulasti, dedi tibi, divitias scilicet et gloriam, ut
nemo fuerit similis tui in regibus cunctis diebus tuis. 14 Si autem
ambulaveris in viis meis et custodieris praecepta mea et mandata mea,
sicut ambulavit David pater tuus, longos faciam dies tuos . 15 Igitur
evigilavit Salomon et intellexit quod esset somnium. Cumque venisset
Ierusalem, stetit coram arca foederis Domini et obtulit holocausta et
fecit victimas pacificas et convivium universis famulis suis. 16 Tunc
venerunt duae mulieres meretrices ad regem steteruntque coram eo. 17
Quarum una ait: Obsecro, mi domine; ego et mulier haec habitabamus in
domo una, et peperi apud eam in domo; 18 tertia vero die, postquam ego
peperi, peperit et haec; et eramus simul, nullusque alius nobiscum in
domo, exceptis nobis duabus. 19 Mortuus est autem filius mulieris
huius nocte; dormiens quippe oppressit eum. 20 Et consurgens
intempesta nocte, silentio tulit filium meum de latere meo ancillae tuae
dormientis et collocavit in sinu suo; suum autem filium, qui erat mortuus,
posuit in sinu meo. 21 Cumque surrexissem mane, ut darem lac filio
meo, apparuit mortuus; quem diligentius intuens clara luce, deprehendi non
esse meum, quem genueram . 22 Responditque altera mulier: Non est
ita, sed filius meus vivit, tuus autem mortuus est . E contrario illa
dicebat: Mentiris. Filius quippe tuus mortuus est, meus autem vivit .
Atque in hunc modum contendebant coram rege. 23 Tunc rex ait: Haec
dicit: Filius meus vivit, et filius tuus mortuus est; et ista respondit:
Non, sed filius tuus mortuus est, et filius meus vivit . 24 Dixit
ergo rex: Afferte mihi gladium! . Cumque attulissent gladium coram
rege: 25 Dividite, inquit, infantem vivum in duas partes, et date
dimidiam partem uni et dimidiam partem alteri . 26 Dixit autem
mulier, cuius filius erat vivus, ad regem commota sunt quippe viscera
eius super filio suo : Obsecro, domine, date illi infantem vivum et
nolite interficere eum . E contrario illa dicebat: Nec mihi nec tibi
sit; dividatur . 27 Respondens rex ait: Date huic infantem vivum,
et non occidatur; haec est mater eius . 28 Audivit itaque omnis Israel
iudicium, quod iudicasset rex; et timuerunt regem videntes sapientiam Dei
esse in eo ad faciendum iudicium.
4 1 Erat autem rex Salomon regnans super omnem Israel. 2 Et
hi principes quos habebat: Azarias filius Sadoc sacerdos; 3 Elihoreph
et Ahia filii Sisa scribae; Iosaphat filius Ahilud cancellarius; 4
Banaias filius Ioiadae super exercitum; Sadoc autem et Abiathar
sacerdotes; 5 Azarias filius Nathan super praefectos; Zabud filius
Nathan sacerdos amicus regis; 6 et Ahisar praepositus domus et
Adoniram filius Abda super tributa. 7 Habebat autem Salomon duodecim
praefectos super omnem Israel, qui praebebant annonam regi et domui eius;
per singulos enim menses in anno singuli necessaria ministrabant. 8 Et
haec nomina eorum: Benhur in monte Ephraim; 9 Bendecar in Maces et in
Salebim et in Bethsames et in Elon et in Bethanan; 10 Benhesed in
Aruboth, ipsius erat Socho et omnis terra Epher; 11 Benabinadab, cuius
omnis regio Dor, Tapheth filiam Salomonis habebat uxorem; 12 Baana
filius Ahilud regebat Thanach et Mageddo et universam Bethsan, quae est
iuxta Sarthan subter Iezrahel, a Bethsan usque Abelmehula et usque ultra
Iecmaam; 13 Bengaber in Ramoth Galaad habebat villas Iair filii
Manasse in Galaad: ipse praeerat in omni regione Argob, quae est in Basan,
sexaginta civitatibus magnis atque muratis, quae habebant seras aereas;
14 Ahinadab filius Addo praeerat in Mahanaim; 15 Achimaas in
Nephthali, sed et ipse habebat Basemath filiam Salomonis in coniugio;
16 Baana filius Chusai in Aser et in Baloth; 17 Iosaphat filius
Pharue in Issachar; 18 Semei filius Ela in Beniamin; 19 Gaber
filius Uri in terra Galaad, in terra Sehon regis Amorraei et Og regis
Basan, ut praefectus unus, qui erat in terra. 20 Iuda et Israel
innumerabiles, sicut arena maris in multitudine, comedentes et bibentes
atque laetantes.
5 1 Salomon autem erat in dicione sua habens omnia regna a Flu
mine usque ad terram Philisthim et ad terminum Aegypti offerentium sibi
munera et servientium ei cunctis diebus vitae eius. 2 Erat autem cibus
Salomonis per dies singulos triginta chori similae et sexaginta chori
farinae, 3 decem boves pingues et viginti boves pascuales et centum
oves, excepta venatione cervorum, caprearum atque bubalorum et avium
altilium. 4 Ipse enim obtinebat omnem regionem, quae erat trans
Flumen, a Thaphsa usque Gazam, et cunctos reges illarum regionum; et
habebat pacem ex omni parte in circuitu. 5 Habitabatque Iuda et Israel
absque timore ullo, unusquisque sub vite sua et sub ficu sua a Dan usque
Bersabee cunctis diebus Salomonis. 6 Et habebat Salomon quattuor milia
praesepia equorum currulium et duodecim milia equestres. 7 Et
praebebant supradicti praefecti necessaria mensae regis Salomonis et
convivarum eius cum ingenti cura, unusquisque in suo mense. 8 Hordeum
quoque et paleas equorum et iumentorum deferebant in locum, ubi erat
unicuique constitutum. 9 Dedit quoque Deus sapientiam Salomoni et
prudentiam multam nimis et latitudinem cordis quasi arenam, quae est in
litore maris. 10 Et praecedebat sapientia Salomonis sapientiam omnium
Orientalium et Aegyptiorum; 11 et erat sapientior cunctis hominibus,
sapientior Ethan Ezrahita et Heman et Chalchol et Darda filiis Mahol et
erat nominatus in universis gentibus per circuitum. 12 Locutus est
quoque Salomon tria milia parabolas, et fuerunt carmina eius quinque et
mille. 13 Et disputavit super lignis, a cedro, quae est in Libano,
usque ad hyssopum, quae egreditur de pariete; et disseruit de iumentis et
volucribus et reptilibus et piscibus. 14 Et veniebant de cunctis
populis ad audiendam sapientiam Salomonis, ab universis regibus terrae,
qui audiebant sapientiam eius. 15 Misit quoque Hiram rex Tyri servos
suos ad Salomonem; audivit enim quod ipsum unxissent regem pro patre eius,
quia amicus fuerat Hiram David omni tempore. 16 Misit autem et Salomon
ad Hiram dicens: 17 Tu scis voluntatem David patris mei et quia non
potuerit aedificare domum nomini Domini Dei sui propter bella imminentia
per circuitum, donec daret Dominus eos sub vestigio pedum eius. 18
Nunc autem requiem dedit Dominus Deus meus mihi per circuitum; non est
adversarius neque occursus malus. 19 Quam ob rem cogito aedificare
templum nomini Domini Dei mei, sicut locutus est Dominus David patri meo
dicens: Filius tuus, quem dabo pro te super solium tuum, ipse aedificabit
domum nomini meo. 20 Praecipe igitur, ut praecidant mihi cedros de
Libano, et servi mei sint cum servis tuis; mercedem autem servorum tuorum
dabo tibi quamcumque praeceperis; scis enim quoniam non est in populo meo
vir, qui noverit ligna caedere sicut Sidonii . 21 Cum ergo audisset
Hiram verba Salomonis, laetatus est valde et ait: Benedictus Dominus
hodie, qui dedit David filium sapientissimum super populum hunc plurimum
. 22 Et misit Hiram ad Salomonem dicens: Audivi, quaecumque
mandasti mihi; ego faciam omnem voluntatem tuam in lignis cedrinis et
abiegnis. 23 Servi mei deponent ea de Libano ad mare, et ego componam
ea in ratibus in mari usque ad locum, quem significaveris mihi, et
applicabo ea ibi, et tu tolles ea; praebebisque necessaria mihi, ut detur
cibus domui meae . 24 Itaque Hiram dabat Salomoni ligna cedrina et
ligna abiegna iuxta omnem voluntatem eius. 25 Salomon autem praebebat
Hiram viginti milia chororum tritici in cibum domui eius et viginti choros
purissimi olei; haec tribuebat Salomon Hiram per annos singulos. 26
Dedit quoque Dominus sapientiam Salomoni, sicut locutus est ei; et erat
pax inter Hiram et Salomonem, et percusserunt foedus ambo. 27 Elegitque
rex Salomon operas de omni Israel, et erat indictio triginta milia
virorum. 28 Mittebatque eos in Libanum decem milia per menses singulos
vicissim, ita ut duobus mensibus essent in domibus suis; et Adoniram erat
super huiuscemodi indictione. 29 Fueruntque Salomoni septuaginta milia
eorum, qui onera portabant, et octoginta milia latomorum in monte, 30
absque praepositis, qui praeerant singulis operibus numero trium milium et
trecentorum praecipientium populo, his, qui faciebant opus. 31
Praecepitque rex, ut tollerent lapides grandes, lapides pretiosos in
fundamentum templi, lapides quadratos; 32 dolaverunt ergo caementarii
Salomonis, caementarii Hiram et Giblii ligna et lapides et praeparaverunt
ad aedificandam domum.
6 1 Factum est igitur quadringente simo et octogesimo anno egres
sionis filiorum Israel de terra Aegypti, in anno quarto, mense Ziv ipse
est mensis secundus regni Salomonis super Israel, aedificare coepit
domum Domino. 2 Domus autem, quam aedificabat rex Salomon Domino,
habebat sexaginta cubitos in longitudine et viginti cubitos in latitudine
et triginta cubitos in altitudine. 3 Et porticus erat ante templum
viginti cubitorum longitudinis iuxta mensuram latitudinis templi et
habebat decem cubitos latitudinis ante faciem templi. 4 Fecitque in
templo fenestras cum marginibus et cancellis. 5 Et aedificavit contra
parietem templi tabulata per gyrum in parietibus domus per circuitum
templi et Dabir et fecit latera in circuitu. 6 Tabulatum, quod subter
erat, quinque cubitos habebat latitudinis et medium tabulatum sex
cubitorum latitudinis et tertium tabulatum septem habens cubitos
latitudinis; gradus enim posuit in domo per circuitum forinsecus, ut non
ingrederentur trabes in muros templi. 7 Domus autem cum aedificaretur,
lapidibus dedolatis atque perfectis aedificata est; et malleus et securis
et omne ferramentum non sunt audita in domo, cum aedificaretur. 8
Ostium lateris inferioris in parte erat domus dextrae, et per cochleam
ascendebant in medium latus et a medio in tertium. 9 Et aedificavit
domum et consummavit eam; texit quoque domum laquearibus cedrinis. 10
Aedificavit ergo stratum contra omnem domum quinque cubitis altitudinis et
iunxit domui lignis cedrinis. 11 Et factus est sermo Domini ad
Salomonem dicens: 12 Domus haec, quam aedificas, si ambulaveris in
praeceptis meis et iudicia mea feceris et custodieris omnia mandata mea
gradiens per ea, firmabo sermonem meum tibi, quem locutus sum ad David
patrem tuum; 13 et habitabo in medio filiorum Israel et non
derelinquam populum meum Israel . 14 Igitur aedificavit Salomon domum
et consummavit eam. 15 Et aedificavit parietes domus intrinsecus
tabulis cedrinis; a pavimento domus usque ad summitatem parietum et usque
ad laquearia operuit lignis intrinsecus et texit pavimentum domus tabulis
abiegnis. 16 Aedificavitque viginti cubitorum a posteriore parte
templi tabulis cedrinis a pavimento usque ad superiora; et fecit ei
intrinsecus Dabir, id est sancta sanctorum. 17 Porro quadraginta
cubitorum erat ipsum templum ante illud. 18 Et cedrus in domo
intrinsecus sculptas habebat colocynthidas et calices apertos florum.
Omnia cedrinis tabulis vestiebantur, nec omnino lapis apparere poterat in
pariete. 19 Dabir autem in medio domus in interiori parte fecerat, ut
poneret ibi arcam foederis Domini. 20 Habebat viginti cubitos
longitudinis et viginti cubitos latitudinis et viginti cubitos
altitudinis; et vestivit illud auro purissimo et fecit altare cedrinum
ante Dabir. 21 Domum quoque operuit Salomon intrinsecus auro purissimo
et posuit catenas aureas ante Dabir. 22 Nihilque erat in templo, quod
non auro tegeretur; sed et totum altare Dabir texit auro. 23 Et fecit
in Dabir duos cherubim de lignis oleastri decem cubitorum altitudinis.
24 Quinque cubitorum ala cherub una et quinque cubitorum ala cherub
altera, id est decem cubitos habentes a summitate alae unius usque ad alae
alterius summitatem. 25 Decem quoque cubitorum erat cherub secundus,
mensura par et effigies una erat duobus cherubim; 26 altitudinem
habebat unus cherub decem cubitorum et similiter cherub secundus. 27
Posuitque cherubim in medio templi interioris; extendebant autem alas suas
cherubim, et tangebat ala una parietem et ala cherub secundi tangebat
parietem alterum; alae autem alterae in media parte templi se invicem
contingebant. 28 Texit quoque cherubim auro. 29 Et omnes parietes
templi per circuitum scalpsit variis caelaturis; et fecit in eis cherubim
et palmas et calices apertos florum intrinsecus et foras. 30 Sed et
pavimentum domus texit auro intrinsecus et extrinsecus. 31 Et pro
ingressu Dabir fecit valvas de lignis oleastri postesque cum marginibus
quinque. 32 Et in duabus valvis de lignis oleastri scalpsit cherubim
et palmas et calices apertos florum et vestivit ea auro operiens tam
cherubim quam palmas et cetera auro. 33 Fecitque eodem modo pro
introitu templi postes cum quattuor marginibus de lignis oleastri 34
et duas valvas de lignis abiegnis; et utraque valva duplex erat et
versatilis. 35 Et scalpsit cherubim et palmas et calices apertos
florum operuitque omnia laminis aureis. 36 Et aedificavit atrium
interius tribus ordinibus lapidum politorum et uno ordine lignorum
cedri. 37 Anno quarto fundata est domus Domini in mense Ziv; 38 et
in anno undecimo, mense Bul ipse est mensis octavus perfecta est domus
in omni opere suo et in universis utensilibus; aedificavitque eam annis
septem.
7 1 Domum autem suam aedificavit Salomon tredecim annis et ad
perfectum usque perduxit. 2 Aedificavit quoque domum Saltus Libani
centum cubitorum longitudinis et quinquaginta cubitorum latitudinis et
triginta cubitorum altitudinis super quattuor ordines columnarum
cedrinarum, et ligna cedrina super columnas. 3 Et erat tectum cedrinum
in alto super tabulas quadraginta quinque, quae erant super columnas,
quindecim in uno ordine, 4 et marginum tres ordines, fenestra iuxta
fenestram tribus vicibus. 5 Ostia, id est postes, habebant
quadruplicem marginem. 6 Et porticum columnarum fecit quinquaginta
cubitorum longitudinis et triginta cubitorum latitudinis, et alteram
porticum in facie maioris porticus et columnas et cancellos ante eas.
7 Porticum quoque solii, in qua tribunal erat, fecit et texit lignis
cedrinis a pavimento usque ad pavimentum. 8 Et domus, in qua
habitabat, erat in altero atrio intro a porticu et simili opere. Domum
quoque fecit filiae pharaonis, quam uxorem duxerat Salomon, tali opere
quali et hanc porticum. 9 Omnia lapidibus pretiosis, qui ad normam
quandam atque mensuram tam intrinsecus quam extrinsecus serrati erant, a
fundamento usque ad summitatem parietum, et extrinsecus usque ad atrium
maius. 10 Fundamenta autem de lapidibus pretiosis, lapidibus magnis
decem sive octo cubitorum. 11 Et desuper lapides pretiosi secundum
mensuram secti et ligna cedrina. 12 Et atrium maius in circuitu
habebat tres ordines de lapidibus sectis et unum ordinem de dolata cedro;
necnon et atrium domus Domini interius et porticus domus. 13 Misit
quoque rex Salomon et tulit Hiram de Tyro, 14 filium mulieris viduae
de tribu Nephthali, patre Tyrio, artificem aerarium et plenum sapientia et
intellegentia et doctrina ad faciendum omne opus ex aere. Qui, cum
venisset ad regem Salomonem, fecit omne opus eius. 15 Et finxit duas
columnas aereas, decem et octo cubitorum altitudinis columnam unam, et
linea duodecim cubitorum ambiebat columnam, et grossitudo eius quattuor
digitorum, et intrinsecus cava erat; sic et columna altera. 16 Duo
quoque capitella fecit, quae ponerentur super capita columnarum, fusili
aere; quinque cubitorum altitudinis capitellum unum et quinque cubitorum
altitudinis capitellum alterum, 17 et serta quasi in modum texturae,
fimbriae in modum catenarum sibi invicem miro opere contextarum in
capitellis, quae erant super caput columnarum, septem in capitello uno et
septem in capitello altero. 18 Et fecit malogranatorum duos ordines
per circuitum super sertum unum, ut tegerent capitella, quae erant super
summitatem columnarum; eodem modo fecit et capitello secundo. 19
Capitella autem, quae erant super capita columnarum, quasi opere lilii
fabricata erant in porticu, quattuor cubitorum. 20 Et rursum alia
capitella in summitate duarum columnarum etiam desuper, iuxta alvum, quae
erat super sertum. Malogranatorum autem ducentorum duo ordines erant in
circuitu capitelli primi et eodem modo in circuitu capitelli secundi.
21 Et statuit duas columnas in porticum templi; cumque statuisset
columnam dexteram, vocavit eam nomine Iachin, similiter erexit columnam
sinistram et vocavit nomen eius Booz. 22 Et super capita columnarum
opus in modum lilii posuit; per fectumque est opus columnarum. 23
Fecit quoque mare fusile decem cubitorum a labio usque ad labium, rotundum
in circuitu, quinque cubitorum altitudo eius; et resticula triginta
cubitorum cingebat illud per circuitum. 24 Et scalptura colocynthidum
subter labium circuibat illud, duo ordines scalpturarum fusilium in una
fusione cum mari. 25 Et stabat super duodecim boves, e quibus tres
respiciebant ad aquilonem et tres ad occidentem et tres ad meridiem et
tres ad orientem, et mare super eos desuper erat; quorum posteriora
universa intrinsecus latitabant. 26 Grossitudo autem luteris habebat
mensuram palmi, labiumque eius erat quasi labium calicis et folium repandi
lilii; duo milia batos capiebat. 27 Et fecit bases decem aereas,
quattuor cubitorum longitudinis bases singulas et quattuor cubitorum
latitudinis et trium cubitorum altitudinis. 28 Hoc autem erat opus
basium: limbos habebant, insuper et limbos inter columellas. 29 Super
limbos inter columellas erant leones et boves et cherubim, et super
columellas similiter; supra et infra leones et boves erant coronae, opus
malleatum. 30 Et quattuor rotae per bases singulas et axes aerei, et
quattuor pedes et quasi umeruli subter luterem fusiles, contra singulos
coronae. 31 Et os eius erat rotundum, opus basis, unius cubiti et
dimidii; etiam in ore eius variae caelaturae erant, limbi autem eius erant
quadrati, non rotundi. 32 Quattuor quoque rotae subter limbis erant,
et fulcra rotarum cohaerebant basi; una rota habebat altitudinis cubitum
et semis. 33 Tales autem rotae erant, quales solent in curru fieri, et
fulcra earum et canthi et radii et modioli, omnia fusilia. 34 Nam et
umeruli illi quattuor per singulos angulos basis unius ex ipsa basi
fusiles et coniuncti erant. 35 In summitate autem basis erat quaedam
rotunditas dimidii cubiti, et in summitate basis fulcra eius et limbi eius
ex semetipsa. 36 Scalpsit quoque in tabulatis illis, fulcris eius et
super limbos eius cherubim et leones et palmas secundum vacuum singulorum,
et coronas per circuitum. 37 In hunc modum fecit decem bases, fusura
una, et mensura scalpturaque consimili. 38 Fecit quoque decem luteres
aereos; quadraginta batos capiebat luter unus, eratque quattuor cubitorum;
singulosque luteres per singulas, id est decem bases posuit. 39 Et
constituit decem bases, quinque ad dexteram partem templi et quinque ad
sinistram; mare autem posuit ad dexteram partem templi contra orientem ad
meridiem. 40 Fecit quoque Hiram lebetes et vatilla et phialas et
perfecit omne opus regi Salomoni in templo Domini; 41 columnas duas et
globos capitellorum super capita columnarum duos et serta duo, ut
operirent duos globos, qui erant super capita columnarum; 42 et
malogranata quadringenta in duobus sertis, duos versus malogranatorum in
sertis singulis, ad operiendos globos capitellorum, qui erant super faciem
columnarum; 43 et bases decem et luteres decem super bases 44 et
mare unum et boves duodecim subter mare; 45 et lebetes et vatilla et
phialas. Omnia vasa, quae fecit Hiram regi Salomoni in domo Domini, de
aere polito erant. 46 In campestri regione Iordanis fudit ea rex in
argillosa terra inter Succoth et Sarthan. 47 Et posuit Salomon omnia
vasa; propter multitudinem autem nimiam ignorabatur pondus aeris. 48
Fecitque Salomon omnia vasa in domo Domini: altare aureum et mensam, super
quam ponerentur panes propositionis, auream; 49 et candelabra, quinque
ad dexteram et quinque ad sinistram contra Dabir, ex auro puro, et florem
et lucernas desuper aureas; et forcipes aureos 50 et pateras et
cultros et phialas et sartagines et turibula de auro purissimo; et
cardines ostiorum domus interioris Sancti sanctorum et ostiorum domus
templi ex auro. 51 Et perfecit omne opus, quod faciebat Salomon in domo
Domini, et intulit Salomon, quae sanctificaverat David pater suus,
argentum et aurum et vasa, reposuitque in thesauris domus
Domini.
8 1 Tunc congregavit Salomon om nes maiores natu Israel om nes
principes tribuum, duces familiarum filiorum Israel ad regem Salomonem
in Ierusalem, ut deferrent arcam foederis Domini de civitate David, id est
de Sion. 2 Convenitque ad regem Salomonem universus Israel in mense
Ethanim in sollemnitate, ipse est mensis septimus. 3 Veneruntque
cuncti senes Israel, et tulerunt sacerdotes arcam 4 et portaverunt
arcam Domini et tabernaculum conventus et omnia vasa sanctuarii, quae
erant in tabernaculo; et ferebant ea sacerdotes et Levitae. 5 Rex
autem Salomon et universus coetus Israel, qui convenerat ad eum, cum illo
ante arcam immolabant oves et boves absque aestimatione et numero. 6
Et intulerunt sacerdotes arcam foederis Domini in locum suum in Dabir
templi, in sanctum sanctorum, subter alas cherubim; 7 siquidem
cherubim expandebant alas super locum arcae et protegebant arcam et vectes
eius desuper. 8 Cumque eminerent vectes et apparerent summitates eorum
foris in sanctuario ante Dabir, non apparebant ultra extrinsecus; qui et
fuerunt ibi usque in praesentem diem. 9 In arca autem non erat aliud
nisi duae tabulae lapideae, quas posuerat in ea Moyses in Horeb, quando
pepigit Dominus foedus cum filiis Israel, cum egrederentur de terra
Aegypti. 10 Factum est autem cum exissent sacerdotes de sanctuario,
nebula implevit domum Domini, 11 et non poterant sacerdotes stare et
ministrare propter nebulam; impleverat enim gloria Domini domum Domini.
12 Tunc ait Salomon: Dominus dixit ut habitaret in nebula. 13
Aedificans aedificavi domum in habitaculum tuum, firmissimum solium
tuum in sempiternum . 14 Convertitque rex faciem suam et benedixit
omni ecclesiae Israel; omnis enim ecclesia Israel stabat. 15 Et ait:
Benedictus Dominus, Deus Israel, qui locutus est ore suo ad David patrem
meum et in manibus suis perfecit dicens: 16 A die qua eduxi populum
meum Israel de Aegypto, non elegi civitatem de universis tribubus Israel,
ut aedificaretur domus, et esset nomen meum ibi; sed elegi David, ut esset
super populum meum Israel. 17 Voluitque David pater meus aedificare
domum nomini Domini, Dei Israel, 18 et ait Dominus ad David patrem
meum: Quod cogitasti in corde tuo aedificare domum nomini meo, bene
fecisti hoc ipsum mente tractans; 19 verumtamen tu non aedificabis
domum sed filius tuus, qui egredietur de lumbis tuis, ipse aedificabit
domum nomini meo. 20 Confirmavit Dominus sermonem suum, quem locutus
est; stetique pro David patre meo et sedi super thronum Israel, sicut
locutus est Dominus, et aedificavi domum nomini Domini, Dei Israel. 21
Et constitui ibi locum arcae, in qua foedus est Domini, quod percussit cum
patribus nostris, quando eduxit eos de terra Aegypti . 22 Stetit autem
Salomon ante altare Domini in conspectu omnis ecclesiae Israel et expandit
manus suas in caelum 23 et ait: Domine, Deus Israel, non est similis
tui Deus in caelo desuper et super terra deorsum, qui custodis pactum et
misericordiam servis tuis, qui ambulant coram te in toto corde suo; 24
qui custodisti servo tuo David patri meo, quae locutus es ei; ore locutus
es et manibus perfecisti, ut et haec dies probat. 25 Nunc igitur,
Domine, Deus Israel, conserva famulo tuo David patri meo, quae locutus es
ei dicens: Non auferetur de te vir coram me, qui sedeat super thronum
Israel, ita tamen, si custodierint filii tui viam suam, ut ambulent coram
me, sicut tu ambulasti in conspectu meo. 26 Et nunc, Domine, Deus
Israel, firmentur verba tua, quae locutus es servo tuo David patri meo.
27 Ergone putandum est quod vere Deus habitet super terram? Si enim
caelum et caeli caelorum te capere non possunt, quanto magis domus haec,
quam aedificavi! 28 Sed respice ad orationem servi tui et ad preces
eius, Domine Deus meus; audi clamorem et orationem, quam servus tuus orat
coram te hodie, 29 ut sint oculi tui aperti super domum hanc nocte ac
die, super locum, de quo dixisti: Erit nomen meum ibi, ut exaudias
orationem, qua orat te servus tuus in loco isto, 30 ut exaudias
deprecationem servi tui et populi tui Israel, quodcumque oraverint in loco
isto, et exaudies in loco habitaculi tui in caelo et, cum exaudieris,
propitius eris. 31 Si peccaverit homo in proximum suum et habuerit
aliquod iuramentum, quo teneatur astrictus, et venerit propter iuramentum
coram altari tuo in domum istam, 32 tu exaudies in caelo et facies et
iudicabis servos tuos condemnans impium et reddens viam suam super caput
eius iustificansque iustum et retribuens ei secundum iustitiam suam. 33
Si superatus fuerit populus tuus Israel ab inimicis suis, quia peccaturus
est tibi, et agentes paenitentiam et confitentes nomini tuo venerint et
oraverint et deprecati te fuerint in domo hac, 34 exaudi in caelo et
dimitte peccatum populi tui Israel et reduces eos in terram, quam dedisti
patribus eorum. 35 Si clausum fuerit caelum et non pluerit propter
peccata eorum, et oraverint in loco isto confessi nomini tuo et a peccatis
suis conversi propter afflictionem suam, 36 exaudi eos in caelo et
dimitte peccata servorum tuorum et populi tui Israel et ostende eis viam
bonam, per quam ambulent, et da pluviam super terram tuam, quam dedisti
populo tuo in possessionem. 37 Fames si oborta fuerit in terra aut
pestilentia aut uredo aut aurugo aut locusta vel bruchus, et afflixerit
eum inimicus eius portas obsidens, omnis plaga, universa infirmitas,
38 cuncta oratio et deprecatio, quae acciderit omni homini de populo
tuo Israel; si quis cognoverit plagam cordis sui et expanderit manus suas
in domo hac, 39 tu audies in caelo in loco habitationis tuae et
repropitiaberis et facies, ut des unicuique secundum omnes vias suas,
sicut videris cor eius, quia tu nosti solus cor omnium filiorum hominum,
40 ut timeant te cunctis diebus, quibus vivunt super faciem terrae,
quam dedisti patribus nostris. 41 Insuper et alienigena, qui non est de
populo tuo Israel, cum venerit de terra longinqua propter nomen tuum
42 audietur enim nomen tuum magnum et manus tua fortis et brachium
tuum extentum ubique cum venerit ergo et oraverit in hoc loco, 43 tu
exaudies in caelo in loco habitationis tuae et facies omnia, pro quibus
invocaverit te alienigena, ut sciant universi populi terrarum nomen tuum
et timeant te, sicut populus tuus Israel, et probent quia nomen tuum
invocatum est super domum hanc, quam aedificavi. 44 Si egressus fuerit
populus tuus ad bellum contra inimicos suos per viam, quocumque miseris
eos, et oraverint te contra viam civitatis, quam elegisti, et contra
domum, quam aedificavi nomini tuo, 45 exaudies in caelo orationes
eorum et preces eorum et facies iudicium eorum. 46 Quod si peccaverint
tibi non est enim homo qui non peccet et iratus tradideris eos
inimicis suis, et captivi ducti fuerint in terram inimicorum longe vel
prope 47 et egerint paenitentiam in corde suo in loco captivitatis et
conversi deprecati te fuerint in captivitate sua dicentes: Peccavimus,
inique egimus, impie gessimus; 48 et reversi fuerint ad te in
universo corde suo et tota anima sua in terra inimicorum suorum, ad quam
captivi ducti sunt, et oraverint te contra viam terrae suae, quam dedisti
patribus eorum, et civitatis, quam elegisti, et templi, quod aedificavi
nomini tuo, 49 exaudies in caelo in firmamento solii tui orationes
eorum et preces eorum et facies iudicium eorum; 50 et propitiaberis
populo tuo, qui peccavit tibi, et omnibus iniquitatibus eorum, quibus
praevaricati sunt in te, et dabis misericordiam coram eis, qui eos
captivos habuerint, ut misereantur eis 51 populus enim tuus est et
hereditas tua, quos eduxisti de terra Aegypti de medio fornacis ferreae
52 ut sint oculi tui aperti ad deprecationem servi tui et populi tui
Israel, et exaudias eos in universis, pro quibus invocaverint te. 53
Tu enim separasti eos tibi in hereditatem de universis populis terrae,
sicut locutus es per Moysen servum tuum, quando eduxisti patres nostros de
Aegypto, Domine Deus . 54 Factum est autem cum complesset Salomon
orans Dominum omnem orationem et deprecationem hanc, surrexit de conspectu
altaris Domini; utrumque enim genu in terram fixerat et manus expanderat
in caelum. 55 Stetit ergo et benedixit omni ecclesiae Israel voce
magna dicens: 56 Benedictus Dominus, qui dedit requiem populo suo
Israel iuxta omnia, quae locutus est; non cecidit ne unus quidem sermo ex
omnibus bonis, quae locutus est per Moysen servum suum. 57 Sit Dominus
Deus noster nobiscum, sicut fuit cum patribus nostris, non derelinquens
nos neque proiciens, 58 sed inclinet corda nostra ad se, ut ambulemus
in universis viis eius et custodiamus mandata eius et decreta et iudicia,
quaecumque mandavit patribus nostris. 59 Et sint sermones mei isti,
quibus deprecatus sum coram Domino, appropinquantes Domino Deo nostro die
ac nocte, ut faciat iudicium servo suo et populo suo Israel per singulos
dies, 60 ut sciant omnes populi terrae quia Dominus ipse est Deus, et
non est ultra absque eo. 61 Sit quoque cor vestrum perfectum cum
Domino Deo nostro, ut ambuletis in decretis eius et custodiatis mandata
eius sicut et hodie . 62 Igitur rex et omnis Israel cum eo immolabant
victimas coram Domino. 63 Mactavitque Salomon hostias pacificas, quas
immolavit Domino, boum viginti duo milia et ovium centum viginti milia. Et
dedicaverunt templum Domini rex et omnes filii Israel. 64 In die illa
sanctificavit rex medium atrii, quod erat ante domum Domini; fecit quippe
holocaustum ibi et oblationem et adipem pacificorum, quoniam altare
aereum, quod erat coram Domino, minus erat et capere non poterat
holocaustum et oblationem et adipem pacificorum. 65 Fecit ergo Salomon
in tempore illo festivitatem celebrem, et omnis Israel cum eo, ecclesia
magna ab introitu Emath usque ad rivum Aegypti, coram Domino Deo nostro
septem diebus. 66 Et in die octava dimisit populos; qui benedicentes
regi profecti sunt in tabernacula sua laetantes et alacri corde super
omnibus bonis, quae fecerat Dominus David servo suo et Israel populo
suo.
9 1 Factum est autem cum perfecisset Salomon aedificium domus
Domini et aedificium regis et omne, quod optaverat et voluerat facere,
2 apparuit ei Dominus secundo, sicut apparuerat ei in Gabaon. 3
Dixitque Dominus ad eum: Exaudivi orationem tuam et deprecationem tuam,
quam deprecatus es coram me; sanctificavi domum hanc, quam aedificasti, ut
ponerem nomen meum ibi in sempiternum; et erunt oculi mei et cor meum ibi
cunctis diebus. 4 Tu quoque, si ambulaveris coram me, sicut ambulavit
David pater tuus in simplicitate cordis et in aequitate, et feceris omnia,
quae praecepi tibi, et legitima mea et iudicia mea servaveris, 5 ponam
thronum regni tui super Israel in sempiternum, sicut locutus sum David
patri tuo dicens: Non auferetur de genere tuo vir de solio Israel. 6
Si autem aversione aversi fueritis vos et filii vestri non sequentes me
nec custodientes mandata mea et decreta mea, quae proposui vobis, sed
abieritis et colueritis deos alienos et adoraveritis eos, 7 auferam
Israel de superficie terrae, quam dedi eis, et templum, quod sanctificavi
nomini meo, proiciam a conspectu meo; eritque Israel in proverbium et in
fabulam cunctis populis, 8 et domus haec erit in ruinas. Omnis, qui
transierit per eam, stupebit et sibilabit et dicet: Quare fecit Dominus
sic terrae huic et domui huic?. 9 Et respondebunt: Quia
dereliquerunt Dominum Deum suum, qui eduxit patres eorum de terra Aegypti,
et secuti sunt deos alienos et adoraverunt eos et coluerunt eos; idcirco
induxit Dominus super eos omne malum hoc . 10 Expletis autem annis
viginti, postquam aedificaverat Salomon duas domos, id est domum Domini et
domum regis 11 Hiram rege Tyri praebente Salomoni ligna cedrina et
abiegna et aurum iuxta omne quod opus habuerat tunc dedit Salomon Hiram
viginti oppida in terra Galilaeae. 12 Et egressus est Hiram de Tyro,
ut videret oppida, quae dederat ei Salomon, et non placuerunt ei; 13
et ait: Haeccine sunt civitates, quas dedisti mihi, frater? . Et
appellavit eas terram Chabul usque in diem hanc. 14 Misit quoque Hiram
ad regem centum viginti talenta auri. 15 Haec est summa indictionis,
quam constituit rex Salomon ad aedificandam domum Domini et domum suam et
Mello et murum Ierusalem et Asor et Mageddo et Gazer. 16 Pharao rex
Aegypti ascendit et cepit Gazer succenditque eam igni et Chananaeum, qui
habitabat in civitate, interfecit; et dedit eam in dotem filiae suae uxori
Salomonis. 17 Aedificavit ergo Salomon Gazer et Bethoron inferiorem
18 et Baalath et Thamar in terra solitudinis 19 et omnes civitates
horreorum, quae ad se pertinebant, et civitates curruum et civitates
equorum et quodcumque ei placuit, ut aedificaret in Ierusalem et in Libano
et in omni terra potestatis suae. 20 Universum populum, qui remanserat
de Amorraeis et Hetthaeis et Pherezaeis et Hevaeis et Iebusaeis, qui non
erant de filiis Israel, 21 horum filios, qui remanserant post eos in
terra, quos scilicet non potuerant filii Israel exterminare, fecit Salomon
tributarios usque in diem hanc. 22 De filiis autem Israel non
constituit Salomon servire quemquam, sed erant viri bellatores et ministri
eius et principes et pugnatores eius et praefecti curruum et equitum.
23 Erant autem principes eorum, qui super omnia opera Salomonis
praepositi erant, quingenti quinquaginta; qui habebant subiectum populum
et statutis operibus imperabant. 24 Filia autem pharaonis ascendit de
civitate David in domum suam, quam aedificaverat ei; tunc aedificavit
Mello. 25 Offerebat quoque Salomon tribus vicibus per annos singulos
holocausta et pacificas victimas super altare, quod aedificaverat Domino,
et adolebat coram Domino; perfectumque est templum. 26 Classem quoque
fecit rex Salomon in Asiongaber, quae est iuxta Ailath in litore maris
Rubri in terra Idumaea. 27 Misitque Hiram in classe illa servos suos
viros nauticos gnaros maris cum servis Salomonis. 28 Qui, cum
venissent in Ophir, sumptum inde aurum quadringentorum viginti talentorum
detulerunt ad regem Salomonem.
10 1 Sed et regina Saba, audita fama Salomonis in hono rem
nominis Domini venit tentare eum in aenigmatibus. 2 Et ingressa
Ierusalem multo cum comitatu et divitiis, camelis portantibus aromata et
aurum infinitum nimis et gemmas pretiosas, venit ad Salomonem et locuta
est ei universa, quae habebat in corde suo. 3 Et docuit eam Salomon
omnia verba, quae proposuerat: non fuit sermo, qui regem posset latere, et
non responderet ei. 4 Videns autem regina Saba omnem sapientiam
Salomonis et domum, quam aedificaverat, 5 et cibos mensae eius et
sessionem servorum et ordinem ministrantium vestesque eorum et pincernas
et holocausta, quae offerebat in domo Domini, non habebat ultra spiritum
6 dixitque ad regem: Verus est sermo, quem audivi in terra mea super
rebus tuis et super sapientia tua! 7 Et non credebam narrantibus mihi,
donec ipsa veni et vidi oculis meis et probavi quod media pars mihi
nuntiata non fuerit; maior est sapientia et bona tua quam rumor, quem
audivi. 8 Beati viri tui et beati servi tui hi, qui stant coram te
semper et audiunt sapientiam tuam! 9 Sit Dominus Deus tuus benedictus,
cui placuisti, et posuit te super thronum Israel, eo quod dilexerit
Dominus Israel in sempiternum et constituit te regem, ut faceres iudicium
et iustitiam . 10 Dedit ergo regi centum viginti talenta auri et
aromata multa nimis et gemmas pretiosas; non sunt allata ultra aromata tam
multa quam ea, quae dedit regina Saba regi Salomoni. 11 Sed et classis
Hiram, quae portabat aurum de Ophir, attulit ex Ophir ligna thyina multa
nimis et gemmas pretiosas. 12 Fecitque rex de lignis thyinis fulcra
domus Domini et domus regiae et citharas lyrasque cantoribus. Non sunt
allata huiuscemodi ligna thyina neque visa usque in praesentem diem. 13
Rex autem Salomon dedit reginae Saba omnia, quae voluit et petivit ab eo,
praeter ea, quae ultro obtulerat ei munere regio. Quae reversa est et
abiit in terram suam cum servis suis. 14 Erat autem pondus auri, quod
afferebatur Salomoni per annos singulos, sescentorum sexaginta sex
talentorum auri, 15 praeter id, quod proveniebat ex tributis
subiectorum et commercio negotiatorum et omnium regum Arabiae et ducum
terrae. 16 Fecit quoque rex Salomon ducenta scuta de auro puro,
sescentos auri siclos dedit in laminas scuti unius; 17 et trecentas
peltas ex auro probato, tres minae auri unam peltam vestiebant; posuitque
ea rex in domo Saltus Libani. 18 Fecit etiam rex Salomon thronum de
ebore grandem et vestivit eum auro fulvo nimis. 19 Qui habebat sex
gradus, et summitas throni rotunda erat in parte posteriori, et duae manus
hinc atque inde tenentes sedile, et duo leones stabant iuxta manus; 20
et duodecim leunculi stantes super sex gradus hinc atque inde. Non est
factum tale opus in universis regnis. 21 Sed et omnia vasa, quibus
potabat rex Salomon, erant aurea, et universa supellex domus Saltus Libani
de auro purissimo; non erat argentum nec alicuius pretii putabatur in
diebus Salomonis, 22 quia classis Tharsis, quae regi erat, per mare
cum classe Hiram semel per tres annos redibat deferens aurum et argentum
et ebur et simias et pavos. 23 Magnificatus est ergo rex Salomon super
omnes reges terrae divitiis et sapientia. 24 Et universa terra
desiderabat vultum Salomonis, ut audiret sapientiam eius, quam dederat
Deus in corde eius. 25 Et singuli deferebant ei munera, vasa argentea
et aurea, vestes et arma bellica, aromata quoque et equos et mulos per
annos singulos. 26 Congregavitque Salomon currus et equites, et facti
sunt ei mille quadringenti currus et duodecim milia equitum; et disposuit
eos per civitates quadrigarum et cum rege in Ierusalem. 27 Fecitque ut
tanta esset abundantia argenti in Ierusalem quanta et lapidum; et cedrorum
praebuit multitudinem quasi sycomoros, quae nascuntur in Sephela. 28
Et educebantur equi Salomoni de Aegypto et de Coa; negotiatores enim regis
emebant de Coa statuto pretio. 29 Constabat autem et egrediebatur
quadriga ex Aegypto sescentis siclis argenti, et equus centum
quinquaginta; atque in hunc modum cunctis regibus Hetthaeorum et Syriae
per manus suas venundabant.
11 1 Rex autem Salomon amavit mulieres alienigenas multas, filiam
quoque pharaonis et Moabitidas et Ammonitidas, Idumaeas et Sidonias et
Hetthaeas, 2 de gentibus, super quibus dixit Dominus filiis Israel:
Non ingrediemini ad eas, neque de illis ingredientur ad vestras;
certissime enim avertent corda vestra, ut sequamini deos earum . His
itaque copulatus est Salomon amore; 3 fueruntque ei uxores quasi
reginae septingentae et concubinae trecentae, et averterunt mulieres cor
eius. 4 Cumque iam esset senex, depravatum est cor eius per mulieres,
ut sequeretur deos alienos; nec erat cor eius perfectum cum Domino Deo suo
sicut cor David patris eius, 5 sed colebat Salomon Astharthen, deam
Sidoniorum, et Melchom idolum Ammonitarum. 6 Fecitque Salomon quod non
placuerat coram Domino et non adimplevit ut sequeretur Dominum sicut David
pater eius. 7 Tunc aedificavit Salomon fanum Chamos idolo Moab in
monte, qui est contra Ierusalem, et Melchom idolo filiorum Ammon; 8
atque in hunc modum fecit universis uxoribus suis alienigenis, quae
adolebant et immolabant diis suis. 9 Igitur iratus est Dominus
Salomoni, quod aversa esset mens eius a Domino, Deo Israel, qui apparuerat
ei bis 10 et praeceperat de verbo hoc, ne sequeretur deos alienos; et
non custodivit, quae mandavit ei Dominus. 11 Dixit itaque Dominus
Salomoni: Quia habuisti hoc apud te et non custodisti pactum meum et
praecepta mea, quae mandavi tibi, disrumpens scindam regnum tuum a te et
dabo illud servo tuo. 12 Verumtamen in diebus tuis non faciam propter
David patrem tuum; de manu filii tui scindam illud. 13 Nec totum
regnum auferam, sed tribum unam dabo filio tuo propter David servum meum
et Ierusalem, quam elegi . 14 Suscitavit autem Dominus adversarium
Salomoni Adad Idumaeum, qui erat de semine regio, in Edom. 15 Cum enim
vicisset David Idumaeam, et ascendisset Ioab princeps militiae ad
sepeliendum eos, qui fuerant interfecti, et occidisset omne masculinum in
Idumaea 16 sex enim mensibus ibi moratus est Ioab et omnis Israel,
donec interimerent omne masculinum in Idumaea 17 fugit Adad ipse et
viri Idumaei de servis patris eius cum eo, ut ingrederetur Aegyptum; erat
autem Adad puer parvulus. 18 Cumque surrexissent de Madian, venerunt
in Pharan tuleruntque secum viros de Pharan et introierunt Aegyptum ad
pharaonem regem Aegypti, qui dedit ei domum et cibos constituit et terram
delegavit. 19 Et invenit Adad gratiam coram pharao valde, in tantum ut
daret ei uxorem sororem uxoris suae germanam Taphnes reginae. 20
Genuitque ei soror Taphnes Genubath filium et ablactavit eum Taphnes in
domo pharaonis, eratque Genubath habitans apud pharaonem cum filiis eius.
21 Cumque audisset Adad in Aegypto dormisse David cum patribus suis et
mortuum esse Ioab principem militiae, dixit pharaoni: Dimitte me, ut
vadam in terram meam . 22 Dixitque ei pharao: Qua enim re apud me
indiges, ut quaeras ire ad terram tuam? . At ille respondit: Nulla; sed
obsecro, ut dimittas me . 23 Suscitavit quoque Deus Salomoni
adversarium Razon filium Eliada, qui fugerat ab Adadezer rege Soba domino
suo. 24 Et congregavit ad se viros et factus est princeps turmae, cum
interficeret eos David; abieruntque Damascum et habitaverunt ibi et
regnaverunt in Damasco. 25 Eratque adversarius Israeli cunctis diebus
Salomonis; et hoc cum malo, quod erat Adad. Et detestatus est Israel
regnavitque in Syria. 26 Ieroboam quoque filius Nabat, Ephrathaeus de
Sareda, servus Salomonis, cuius mater erat nomine Sarva mulier vidua,
levavit manum contra regem. 27 Et haec causa rebellionis adversus eum:
Salomon aedificavit Mello et coaequavit voraginem civitatis David patris
sui. 28 Erat autem Ieroboam vir fortis et strenuus; vidensque Salomon
adulescentem industrium constituerat eum praefectum super labores
universae domus Ioseph. 29 Factum est igitur in tempore illo, ut
Ieroboam egrederetur de Ierusalem, et inveniret eum Ahias Silonites
propheta in via opertus pallio novo; erant autem duo tantum in agro.
30 Apprehendensque Ahias pallium suum novum, quo coopertus erat,
scidit in duodecim partes 31 et ait ad Ieroboam: Tolle tibi decem
scissuras; haec enim dicit Dominus, Deus Israel: Ecce ego scindam regnum
de manu Salomonis et dabo tibi decem tribus. 32 Porro una tribus
remanebit ei propter servum meum David et Ierusalem civitatem, quam elegi
ex omnibus tribubus Israel; 33 eo quod dereliquerint me et adoraverint
Astharthen deam Sidoniorum et Chamos deum Moab et Melchom deum filiorum
Ammon et non ambulaverint in viis meis, ut facerent iustitiam coram me et
praecepta mea et iudicia sicut David pater eius. 34 Nec auferam omne
regnum de manu eius, sed ducem ponam eum cunctis diebus vitae suae propter
David servum meum, quem elegi, qui custodivit mandata mea et praecepta
mea. 35 Auferam autem regnum de manu filii eius et dabo tibi decem
tribus; 36 filio autem eius dabo tribum unam, ut remaneat lucerna
David servo meo cunctis diebus coram me in Ierusalem civitate, quam elegi,
ut esset nomen meum ibi. 37 Te autem assumam, et regnabis super omnia,
quae desiderat anima tua, erisque rex super Israel. 38 Si igitur
audieris omnia, quae praecepero tibi, et ambulaveris in viis meis et
feceris, quod rectum est coram me custodiens mandata mea et praecepta mea,
sicut fecit David servus meus, ero tecum et aedificabo tibi domum
stabilem, quomodo aedificavi David, et tradam tibi Israel 39 et
affligam semen David super hoc, verumtamen non cunctis diebus . 40
Voluit ergo Salomon interficere Ieroboam, qui surrexit et aufugit in
Aegyptum ad Sesac regem Aegypti et fuit in Aegypto usque ad mortem
Salomonis. 41 Reliqua autem gestorum Salomonis, omnia, quae fecit, et
sapientia eius, ecce universa scripta sunt in libro gestorum Salomonis;
42 dies autem, quos regnavit Salomon in Ierusalem super omnem Israel,
quadraginta anni sunt. 43 Dormivitque Salomon cum patribus suis et
sepultus est in civitate David patris sui; regnavitque Roboam filius eius
pro eo.
12 1 Venit autem Roboam in Sichem; illuc enim congregatus erat
omnis Israel ad constituendum eum regem. 2 At Ieroboam filius Nabat,
cum adhuc esset in Aegypto profugus a facie regis Salomonis, audito hoc
nuntio, reversus est de Aegypto. 3 Miseruntque et vocaverunt eum.
Venit ergo Ieroboam et omnis multitudo Israel, et locuti sunt ad Roboam
dicentes: 4 Pater tuus durissimum iugum imposuit nobis; tu itaque
nunc imminue paululum de imperio patris tui durissimo et de iugo
gravissimo, quod imposuit nobis, et serviemus tibi . 5 Qui ait eis:
Ite usque ad tertium diem et revertimini ad me . Cumque abisset
populus, 6 iniit consilium rex Roboam cum senioribus, qui assistebant
coram Salomone patre eius, cum adhuc viveret, et ait: Quod mihi datis
consilium, ut respondeam populo huic? . 7 Qui dixerunt ei: Si hodie
oboedieris populo huic et servieris et petitioni eorum cesseris locutusque
fueris ad eos verba lenia, erunt tibi servi cunctis diebus . 8 Qui
dereliquit consilium senum, quod dederant ei, et adhibuit adulescentes,
qui nutriti fuerant cum eo et assistebant illi, 9 dixitque ad eos:
Quod mihi datis consilium, ut respondeam populo huic, qui dixerunt mihi:
Levius fac iugum, quod imposuit pater tuus super nos? . 10 Et
dixerunt ei iuvenes, qui nutriti fuerant cum eo: Sic loquere populo
huic, qui locuti sunt ad te dicentes: Pater tuus aggravavit iugum
nostrum, tu releva nos; sic loqueris ad eos: Minimus digitus meus
grossior est lumbis patris mei. 11 Et nunc, pater meus posuit super
vos iugum grave, ego autem addam super iugum vestrum; pater meus cecidit
vos flagellis, ego autem caedam scorpionibus . 12 Venit ergo Ieroboam
et omnis populus ad Roboam die tertia, sicut locutus fuerat rex dicens:
Revertimini ad me die tertia . 13 Responditque rex populo dura,
derelicto consilio seniorum, quod ei dederant, 14 et locutus est eis
secundum consilium iuvenum dicens: Pater meus aggravavit iugum
vestrum, ego autem addam iugo vestro; pater meus cecidit vos
flagellis, ego autem caedam vos scorpionibus . 15 Ergo non
acquievit rex populo, quoniam dispositum erat a Domino, ut suscitaret
verbum suum, quod locutus fuerat in manu Ahiae Silonitae ad Ieroboam
filium Nabat. 16 Videns itaque omnis Israel quod noluisset eos audire
rex, respondit ei dicens: Quae nobis pars in David, vel quae
hereditas in filio Isai? Vade in tabernacula tua, Israel! Nunc vide
domum tuam, David! . Et abiit Israel in tabernacula sua. 17 Super
filios autem Israel, quicumque habitabant in civitatibus Iudae, regnavit
Roboam. 18 Misit rex Roboam Adoniram, qui erat super servitutem; et
lapidavit eum omnis Israel, et mortuus est. Porro rex Roboam festinus
ascendit currum et fugit in Ierusalem. 19 Recessitque Israel a domo
David usque in praesentem diem. 20 Factum est autem cum audisset omnis
Israel quod reversus esset Ieroboam, miserunt et vocaverunt eum,
congregato coetu, et constituerunt eum regem super omnem Israel; nec
secutus est quisquam domum David praeter tribum Iudae solam. 21 Venit
autem Roboam Ierusalem et congrcgavit universam domum Iudae et tribum
Beniamin, centum octoginta milia electorum virorum bellatorum, ut pugnaret
contra domum Israel et reduceret regnum Roboam filio Salomonis. 22
Factus est vero sermo Domini ad Semeiam virum Dei dicens: 23 Loquere
ad Roboam filium Salomonis regem Iudae et ad omnem domum Iudae et Beniamin
et reliquos de populo dicens: 24 Haec dicit Dominus: Non ascendetis
neque bellabitis contra fratres vestros, filios Israel; revertatur vir in
domum suam; a me enim factum est hoc . Audierunt sermonem Domini et
reversi sunt de itinere, sicut eis praeceperat Dominus. 25 Aedificavit
autem Ieroboam Sichem in monte Ephraim et habitavit ibi; et egressus inde
aedificavit Phanuel. 26 Dixitque Ieroboam in corde suo: Nunc
revertetur regnum ad domum David, 27 si ascenderit populus iste, ut
faciat sacrificia in domo Domini in Ierusalem, et convertetur cor populi
huius ad dominum suum Roboam regem Iudae, interficientque me et
revertentur ad Roboam regem Iudae . 28 Et excogitato consilio, fecit
rex duos vitulos aureos et dixit ad populum: Nolite ultra ascendere in
Ierusalem! Ecce dii tui, Israel, qui te eduxerunt de terra Aegypti .
29 Posuitque unum in Bethel et alterum donavit in Dan; 30 et
factum est hoc in peccatum: ibat enim populus coram uno usque in Dan.
31 Et fecit fana in excelsis et sacerdotes de extremis populi, qui non
erant de filiis Levi. 32 Constituitque diem sollemnem in mense octavo,
quinta decima die mensis, in similitudinem sollemnitatis, quae celebratur
in Iuda. Et ascendit altare; sic fecit in Bethel, ut immolaret vitulis,
quos fabricatus erat; constituitque in Bethel sacerdotes excelsorum, quae
fecerat. 33 Et ascendit super altare, quod exstruxerat in Bethel,
quinta decima die mensis octavi, quem finxerat de corde suo; et fecit
sollemnitatem filiis Israel et ascendit super altare, ut
adoleret.
13 1 Et ecce vir Dei venit de Iuda in sermone Domini in Bethel,
Ieroboam stante super altare ad adolendum; 2 et exclamavit contra
altare in sermone Domini et ait: Altare, altare, haec dicit Dominus:
Ecce filius nascetur domui David, Iosias nomine, et immolabit super te
sacerdotes excelsorum, qui nunc in te immolant, et ossa hominum super te
incendent . 3 Deditque in illa die signum dicens: Hoc erit signum,
quod locutus est Dominus: ecce altare scindetur, et effundetur cinis, qui
in eo est . 4 Cumque audisset rex sermonem hominis Dei, quem
inclamaverat contra altare in Bethel, extendit manum suam de altari
dicens: Apprehendite eum! . Et exaruit manus eius, quam extenderat
contra eum, nec valuit retrahere eam ad se. 5 Altare quoque scissum
est, et effusus est cinis de altari iuxta signum, quod praedixerat vir Dei
in sermone Domini. 6 Et ait rex ad virum Dei: Deprecare faciem
Domini Dei tui et ora pro me, ut restituatur manus mea mihi . Oravit vir
Dei faciem Domini, et reversa est manus regis ad eum et facta est sicut
prius fuerat. 7 Locutus est autem rex ad virum Dei: Veni mecum domum,
ut prandeas, et dabo tibi munera . 8 Responditque vir Dei ad regem:
Si dederis mihi mediam partem domus tuae, non veniam tecum nec comedam
panem neque bibam aquam in loco isto; 9 sic enim mandatum est mihi in
sermone Domini praecipientis: Non comedes panem neque bibes aquam nec
reverteris per viam, qua venisti . 10 Abiit ergo per aliam viam et
non est reversus per iter, quo venerat in Bethel. 11 Prophetes autem
quidam senex habitabat in Bethel; ad quem venerunt filii sui et
narraverunt ei omnia opera, quae fecerat vir Dei illa die in Bethel, et
verba, quae locutus fuerat ad regem, narraverunt quoque patri suo. 12
Et dixit eis pater eorum: Per quam viam abiit? . Ostenderunt ei filii
sui viam, per quam abierat vir Dei, qui venerat de Iuda. 13 Et ait
filiis suis: Sternite mihi asinum . Qui cum stravissent, ascendit
14 et abiit post virum Dei et invenit eum sedentem subtus terebinthum
et ait illi: Tune es vir Dei, qui venisti de Iuda?. Respondit ille:
Ego sum . 15 Dixit ad eum: Veni mecum domum, ut comedas panem .
16 Qui ait: Non possum reverti neque venire tecum nec comedam panem
neque bibam aquam in loco isto; 17 sic enim dictum est mihi in sermone
Domini: Non comedes panem et non bibes ibi aquam nec reverteris per viam,
qua ieris . 18 Qui ait illi: Et ego propheta sum similis tui; et
angelus locutus est mihi in sermone Domini dicens: Reduc eum tecum in
domum tuam, et comedat panem et bibat aquam . Fefellit eum 19 et
reduxit secum; comedit ergo panem in domo eius et bibit aquam. 20
Cumque sederent ad mensam, factus est sermo Domini ad prophetam, qui
reduxerat eum, 21 et exclamavit ad virum Dei, qui venerat de Iuda,
dicens: Haec dicit Dominus: Quia non oboediens fuisti ori Domini et non
custodisti mandatum, quod praecepit tibi Dominus Deus tuus, 22 et
reversus es et comedisti panem et bibisti aquam in loco, in quo praecepit
tibi, ne comederes panem neque biberes aquam, non inferetur cadaver tuum
in sepulcrum patrum tuorum . 23 Cumque comedisset panem et bibisset,
stravit sibi asinum prophetae, qui reduxerat eum; 24 et, cum abisset,
invenit eum leo in via et occidit, et erat cadaver eius proiectum in
itinere; asinus autem stabat iuxta illum, et leo stabat iuxta cadaver.
25 Et ecce viri transeuntes viderunt cadaver proiectum in via et
leonem stantem iuxta cadaver; et venerunt et divulgaverunt in civitate, in
qua prophetes ille senex habitabat. 26 Quod cum audisset propheta
ille, qui reduxerat eum de via, ait: Vir Dei est, qui inoboediens fuit
ori Domini, et tradidit eum Dominus leoni; et confregit eum et occidit
iuxta verbum Domini, quod locutus est ei . 27 Dixitque ad filios
suos: Sternite mihi asinum! . Qui cum stravissent, 28 et ille
abisset, invenit cadaver eius proiectum in via et asinum et leonem stantes
iuxta cadaver; non comedit leo de cadavere nec laesit asinum. 29 Tulit
ergo prophetes cadaver viri Dei et posuit illud super asinum et reversus
intulit in civitatem prophetae senis, ut plangerent eum et sepelirent.
30 Et posuit cadaver eius in sepulcro suo, et planxerunt eum: Heu,
heu, mi frater! . 31 Cumque sepelissent eum, dixit ad filios suos:
Cum mortuus fuero, sepelite me in sepulcro, in quo vir Dei sepultus est;
iuxta ossa eius ponite ossa mea. 32 Profecto enim veniet sermo, quem
praedixit in sermone Domini contra altare, quod est in Bethel, et contra
omnia fana excelsorum, quae sunt in urbibus Samariae . 33 Post haec
non est reversus Ieroboam de via sua pessima, sed iterum faciebat de
novissimis populi sacerdotes excelsorum; quicumque volebat, implebat eius
manum, ut fieret sacerdos excelsorum. 34 Et propter hanc causam
peccavit domus Ieroboam, et eversa est et deleta de superficie
terrae.
14 1 In tempore illo aegrotavit Abia filius Ieroboam, 2
dixitque Ieroboam uxori suae: Surge et commuta habitum, ne cognoscaris
quod sis uxor Ieroboam, et vade in Silo, ubi est Ahias propheta, qui
locutus est mihi quod regnaturus essem super populum hunc. 3 Tolle
quoque in manu tua decem panes et crustula et vas mellis et vade ad illum:
ipse indicabit tibi quid eventurum sit puero . 4 Fecit, ut dixerat,
uxor Ieroboam et consurgens abiit in Silo et venit in domum Ahiae; at ille
non poterat videre, quia caligaverant oculi eius prae senectute. 5
Dixerat autem Dominus ad Ahiam: Ecce uxor Ieroboam ingredietur, ut
consulat te super filio suo, qui aegrotat; haec et haec loqueris ei. Cum
intret, simulabit se peregrinam esse . 6 Cum ergo audiret Ahias
sonitum pedum eius introeuntis per ostium, ait: Ingredere, uxor
Ieroboam. Quare aliam te esse simulas? Ego autem missus sum ad te durus
nuntius. 7 Vade et dic Ieroboam: Haec dicit Dominus, Deus Israel:
Quia exaltavi te de medio populi et dedi te ducem super populum meum
Israel 8 et scidi regnum a domo David et dedi illud tibi, et non
fuisti sicut servus meus David, qui custodivit mandata mea et secutus est
me in toto corde suo faciens quod placitum esset in conspectu meo, 9
sed operatus es mala super omnes, qui fuerunt ante te, et fecisti tibi
deos alienos et conflatiles, ut me ad iracundiam provocares, me autem
proiecisti post tergum tuum: 10 idcirco ecce ego inducam mala super
domum Ieroboam et percutiam de Ieroboam quidquid masculini sexus,
impuberem et puberem in Israel; et mundabo reliquias domus Ieroboam, sicut
mundari solet fimus usque ad purum. 11 Qui mortui fuerint de Ieroboam
in civitate, comedent eos canes; qui autem mortui fuerint in agro,
vorabunt eos aves caeli, quia Dominus locutus est. 12 Tu igitur surge
et vade in domum tuam, et in ipso introitu pedum tuorum in urbem morietur
puer, 13 et planget eum omnis Israel et sepeliet; iste enim solus
inferetur de Ieroboam in sepulcrum, quia inventum est in eo, quod bonum
erat Domino, Deo Israel, in domo Ieroboam. 14 Constituet autem sibi
Dominus regem super Israel, qui percutiat domum Ieroboam. 15 Et
percutiet Dominus Israel, ut moveatur sicut arundo in aqua, et evellet
Israel de terra bona hac, quam dedit patribus eorum; et ventilabit eos
trans Flumen, quia fecerunt sibi palos, ut irritarent Dominum. 16 Et
tradet Dominus Israel propter peccata Ieroboam, qui peccavit et peccare
fecit Israel . 17 Surrexit itaque uxor Ieroboam et abiit et venit in
Thersa; cumque illa ingrederetur limen domus, puer mortuus est. 18 Et
sepelierunt eum, et planxit illum omnis Israel iuxta sermonem Domini, quem
locutus est in manu servi sui Ahiae prophetae. 19 Reliqua autem
gestorum Ieroboam, quomodo pugnaverit et quomodo regnaverit, ecce scripta
sunt in libro annalium regum Israel. 20 Dies autem, quibus regnavit
Ieroboam, viginti duo anni sunt; et dormivit cum patribus suis.
Regnavitque Nadab filius eius pro eo. 21 Porro Roboam filius Salomonis
regnavit in Iuda. Quadraginta et unius anni erat Roboam, cum regnare
coepisset, et decem et septem annos regnavit in Ierusalem civitate, quam
elegit Dominus, ut poneret nomen suum ibi ex omnibus tribubus Israel.
Nomen autem matris eius Naama Ammanites. 22 Et fecit Iuda malum coram
Domino, et irritaverunt eum super omnibus, quae fecerant patres eorum in
peccatis suis, quae peccaverant; 23 aedificaverunt enim et ipsi sibi
excelsa et lapides et palos super omnem collem excelsum et subter omnem
arborem frondosam. 24 Sed et prostibula fuerunt in terra; feceruntque
omnes abominationes gentium, quas attrivit Dominus ante faciem filiorum
Israel. 25 In quinto autem anno regni Roboam ascendit Sesac rex Aegypti
in Ierusalem 26 et tulit thesauros domus Domini et thesauros regios et
universa diripuit, scuta quoque aurea omnia, quae fecerat Salomon. 27
Pro quibus fecit rex Roboam scuta aerea et tradidit ea in manu ducum
cursorum, qui excubabant ante ostium domus regis. 28 Cumque
ingrederetur rex in domum Domini, portabant ea cursores et postea
reportabant ad armamentarium cursorum. 29 Reliqua autem gestorum Roboam
et omnia, quae fecit, ecce scripta sunt in libro annalium regum Iudae.
30 Fuitque bellum inter Roboam et Ieroboam cunctis diebus. 31
Dormivit itaque Roboam cum patribus suis et sepultus est cum eis in
civitate David; nomen autem matris eius Naama Ammanites. Et regnavit Abiam
filius eius pro eo.
15 1 Igitur in octavo decimo anno regni Ieroboam filii Nabat
regnavit Abiam super Iudam. 2 Tribus annis regnavit in Ierusalem;
nomen matris eius Maacha filia Abessalom. 3 Ambulavitque in omnibus
peccatis patris sui, quae fecerat ante eum; nec erat cor eius perfectum
cum Domino Deo suo sicut cor David patris eius. 4 Sed propter David
dedit ei Dominus Deus suus lucernam in Ierusalem, ut suscitaret filium
eius post eum et statueret Ierusalem; 5 eo quod fecisset David rectum
in oculis Domini et non declinasset ab omnibus, quae praeceperat ei,
cunctis diebus vitae suae, excepta re Uriae Hetthaei. ( 6 ) 7 Reliqua
autem gestorum Abiam et omnia, quae fecit, nonne haec scripta sunt in
libro annalium regum Iudae? Fuitque bellum inter Abiam et inter Ieroboam.
8 Et dormivit Abiam cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate
David; regnavitque Asa filius eius pro eo. 9 In anno ergo vicesimo
Ieroboam regis Israel regnavit Asa rex Iudae 10 et quadraginta et uno
anno regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Maacha filia
Abessalom. 11 Et fecit Asa rectum ante conspectum Domini sicut David
pater eius. 12 Et abstulit prostibula de terra purgavitque universas
sordes idolorum, quae fecerant patres eius. 13 Insuper et Maacham
matrem suam amovit, ne esset domina, eo quod fecisset abominationem
Aserae; confregitque Asa simulacrum turpissimum et combussit in torrente
Cedron. 14 Excelsa autem non abstulit; verumtamen cor Asa perfectum
erat coram Domino cunctis diebus suis. 15 Et intulit ea, quae
sanctificaverat pater suus et quae ipse voverat, in domum Domini, argentum
et aurum et vasa. 16 Bellum autem erat inter Asa et Baasa regem lsrael
cunctis diebus eorum. 17 Ascendit quoque Baasa rex Israel in Iudam et
aedificavit Rama, ut non posset quispiam egredi vel ingredi de parte Asa
regis Iudae. 18 Tollens itaque Asa omne argentum et aurum, quod
remanserat in thesauris domus Domini et in thesauris domus regiae, dedit
illud in manu servorum suorum et misit ad Benadad filium Tabremmon filii
Hezion regem Syriae, qui habitabat in Damasco, dicens: 19 Foedus est
inter me et te et inter patrem meum et patrem tuum; ideo misi tibi munera,
argentum et aurum, et peto, ut irritum facias foedus, quod habes cum Baasa
rege Israel, et recedat a me . 20 Acquiescens Benadad regi Asa misit
principes exercituum suorum in civitates Israel, et percusserunt Ahion et
Dan et Abelbethmaacha et universam Chenereth cum omni terra Nephthali.
21 Quod cum audisset Baasa, cessavit aedificare Rama et reversus est
in Thersa. 22 Rex autem Asa convocavit omnem Iudam, nullo excusato; et
tulerunt lapides Rama et ligna eius, quibus aedificaverat Baasa, et
exstruxit de eis rex Asa Gabaa Beniamin et Maspha. 23 Reliqua autem
omnium gestorum Asa et universa fortitudo eius et cuncta, quae fecit, et
civitates, quas exstruxit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum
Iudae? Verumtamen in tempore senectutis suae doluit pedes; 24 et
dormivit cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David
patris sui. Regnavitque Iosaphat filius eius pro eo. 25 Nadab vero
filius Ieroboam regnavit super Israel anno secundo Asa regis Iudae;
regnavitque super Israel duobus annis. 26 Et fecit, quod malum est in
conspectu Domini, et ambulavit in viis patris sui et in peccato eius, quo
peccare fecit Israel. 27 Insidiatus est autem ei Baasa filius Ahiae de
domo Issachar et percussit eum in Gebbethon, quae est urbs Philisthinorum;
siquidem Nadab et omnis Israel obsidebant Gebbethon. 28 Interfecit
igitur illum Baasa in anno tertio Asa regis Iudae et regnavit pro eo.
29 Cumque regnasset, percussit omnem domum Ieroboam; non dimisit ne
unam quidem animam de semine eius, donec deleret eam iuxta verbum Domini,
quod locutus fuerat in manu servi sui Ahiae Silonitis 30 propter
peccata Ieroboam, quae peccaverat et quibus peccare fecerat Israel, et
propter delictum, quo irritaverat Dominum, Deum Israel. 31 Reliqua
autem gestorum Nadab et omnia, quae fortiter operatus est, nonne haec
scripta sunt in libro annalium regum Israel? 32 Fuitque bellum inter
Asa et Baasa regem Israel cunctis diebus eorum. 33 Anno tertio Asa
regis Iudae regnavit Baasa filius Ahiae super omnem Israel in Thersa
viginti quattuor annis; 34 et fecit malum coram Domino ambulavitque in
via Ieroboam et in peccato eius, quo peccare fecit Israel.
16 1 Factus est autem sermo Domini ad Iehu filium Hanani contra
Baasa dicens: 2 Pro eo quod exaltavi te de pulvere et posui te ducem
super populum meum Israel, tu autem ambulasti in via Ieroboam et peccare
fecisti populum meum Israel, ut me irritares in peccatis eorum, 3 ecce
ego demetam posteriora Baasa et posteriora domus eius et faciam domum tuam
sicut domum Ieroboam filii Nabat. 4 Qui mortuus fuerit de Baasa in
civitate, comedent eum canes; et, qui mortuus fuerit ex eo in agro,
comedent eum volucres caeli. 5 Reliqua autem gestorum Baasa et
quaecumque fecit et fortitudo eius, nonne haec scripta sunt in libro
annalium regum Israel? 6 Dormivit ergo Baasa cum patribus suis
sepultusque est in Thersa; et regnavit Ela filius eius pro eo. 7 Sed et
in manu Iehu filii Hanani prophetae verbum Domini factum est ad Baasa et
ad domum eius propter omne malum, quod fecerat coram Domino ad irritandum
eum in operibus manuum suarum, ut fieret sicut domus Ieroboam, eo quod
percussisset eam. 8 Anno vicesimo sexto Asa regis Iudae regnavit Ela
filius Baasa super Israel in Thersa duobus annis. 9 Et rebellavit
contra eum servus suus Zamri dux mediae partis curruum. Erat autem Ela in
Thersa bibens et temulentus in domo Arsa praefecti domus in Thersa; 10
irruens ergo Zamri percussit et occidit eum anno vicesimo septimo Asa
regis Iudae et regnavit pro eo. 11 Cumque regnasset et sedisset super
solium eius, percussit omnem domum Baasa et non dereliquit ex eo quidquid
masculini sexus et propinquos et amicos eius. 12 Delevitque Zamri
omnem domum Baasa iuxta verbum Domini, quod locutus fuerat ad Baasa in
manu Iehu prophetae, 13 propter universa peccata Baasa et peccata Ela
filii eius, qui peccaverunt et peccare fecerunt Israel provocantes
Dominum, Deum Israel, in vanitatibus suis. 14 Reliqua autem gestorum
Ela et omnia, quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum
Israel? 15 Anno vicesimo septimo Asa regis Iudae regnavit Zamri septem
diebus in Thersa. Porro exercitus obsidebat Gebbethon urbem
Philisthinorum. 16 Cumque audisset rebellasse Zamri et occidisse
regem, fecit sibi regem omnis Israel Amri, qui erat princeps militiae
super Israel in die illa in castris. 17 Ascendit ergo Amri et omnis
Israel cum eo de Gebbethon, et obsidebant Thersa; 18 videns autem
Zamri quod expugnanda esset civitas, ingressus est palatium et succendit
super se domum regiam et mortuus est igne 19 in peccatis suis, quae
peccaverat faciens malum coram Domino et ambulans in via Ieroboam et in
peccato eius, quo fecit peccare Israel. 20 Reliqua autem gestorum Zamri
et rebellio, quam fecit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum
Israel? 21 Tunc divisus est populus Israel in duas partes: media pars
populi sequebatur Thebni filium Gineth, ut constitueret eum regem, et
media pars Amri. 22 Praevaluit autem populus, qui erat cum Amri,
populo, qui sequebatur Thebni filium Gineth; mortuusque est Thebni, et
regnavit Amri. 23 Anno tricesimo primo Asa regis Iudae regnavit Amri
super Israel duodecim annis; in Thersa regnavit sex annis. 24 Emitque
montem Samariae a Somer duobus talentis argenti et aedificavit eum et
vocavit nomen civitatis, quam exstruxerat, nomine Somer domini montis
Samariae. 25 Fecit autem Amri malum in conspectu Domini et operatus
est nequiter super omnes, qui fuerunt ante eum; 26 ambulavitque in
omni via Ieroboam filii Nabat et in peccato eius, quo peccare fecerat
Israel, ut irritaret Dominum, Deum Israel, in vanitatibus suis. 27
Reliqua autem gestorum Amri et proelia eius, quae fortiter gessit, nonne
haec scripta sunt in libro annalium regum Israel? 28 Et dormivit Amri
cum patribus suis et sepultus est in Samaria; regnavitque Achab filius
eius pro eo. 29 Achab vero filius Amri regnavit super Israel anno
tricesimo octavo Asa regis Iudae; et regnavit Achab filius Amri super
Israel in Samaria viginti et duobus annis. 30 Et fecit Achab filius
Amri malum in conspectu Domini super omnes, qui fuerunt ante eum. 31
Nec suffecit ei, ut ambularet in peccatis Ieroboam filii Nabat; insuper
duxit uxorem Iezabel filiam Ethbaal regis Sidoniorum et abiit et servivit
Baal et adoravit eum. 32 Et posuit aram Baal in templo Baal, quod
aedificaverat in Samaria, 33 et fecit Achab palum. Et addidit Achab in
opere suo irritans Dominum, Deum Israel, super omnes reges Israel, qui
fuerant ante eum. 34 In diebus eius aedificavit Hiel de Bethel
Iericho; in Abiram primitivo suo fundavit eam et in Segub novissimo suo
posuit portas eius, iuxta verbum Domini, quod locutus fuerat in manu Iosue
filii Nun.
17 1 Et dixit Elias Thesbites de Thesbi in Galaad ad Achab:
Vivit Dominus, Deus Israel, in cuius conspectu sto. Non erit annis his ros
et pluvia, nisi iuxta oris mei verba! . 2 Et factum est verbum Domini
ad eum dicens: 3 Recede hinc et vade contra orientem et abscondere
in torrente Charith, qui est contra Iordanem, 4 et ibi de torrente
bibes; corvisque praecepi, ut pascant te ibi . 5 Abiit ergo et fecit
iuxta verbum Domini; cumque abisset, sedit in torrente Charith, qui est
contra Iordanem. 6 Corvi quoque deferebant ei panem et carnes mane,
similiter panem et carnes vesperi; et bibebat de torrente. 7 Post dies
autem siccatus est torrens; non enim pluerat super terram. 8 Factus est
igitur sermo Domini ad eum dicens: 9 Surge et vade in Sarepta
Sidoniorum et manebis ibi; praecepi enim ibi mulieri viduae, ut pascat te
. 10 Surrexit et abiit Sareptam. Cumque venisset ad portam civitatis,
apparuit ei mulier vidua colligens ligna; et vocavit eam dixitque: Da
mihi paululum aquae in vase, ut bibam . 11 Cumque illa pergeret, ut
afferret, clamavit post tergum eius dicens: Affer mihi, obsecro, et
buccellam panis in manu tua . 12 Quae respondit: Vivit Dominus Deus
tuus, non habeo panem, nisi quantum pugillus capere potest farinae in
hydria et paululum olei in lecytho. En colligo duo ligna, ut ingrediar et
faciam illud mihi et filio meo, ut comedamus et moriamur . 13 Ad quam
Elias ait: Noli timere, sed vade et fac, sicut dixisti; verumtamen mihi
primum fac de ipsa farinula subcinericium panem parvulum et affer ad me;
tibi autem et filio tuo facies postea. 14 Haec autem dicit Dominus,
Deus Israel: Hydria farinae non deficiet, nec lecythus olei minuetur
usque ad diem, in qua daturus est Dominus pluviam super faciem terrae .
15 Quae abiit et fecit iuxta verbum Eliae et comedit illa et ipse et
domus eius per dies. 16 Hydria farinae non defecit, et lecythus olei
non est imminutus iuxta verbum Domini, quod locutus fuerat in manu
Eliae. 17 Factum est autem post haec, aegrotavit filius mulieris matris
familiae; et erat languor fortis nimis, ita ut non remaneret in eo
halitus. 18 Dixit ergo ad Eliam: Quid mihi et tibi, vir Dei?
Ingressus es ad me, ut rememorarentur iniquitates meae, et interficeres
filium meum? . 19 Et ait ad eam: Da mihi filium tuum . Tulitque
eum de sinu illius et portavit in cenaculum, ubi ipse manebat, et posuit
super lectulum suum; 20 clamavitque ad Dominum et dixit: Domine Deus
meus, etiamne viduam, apud quam ego ut hospes habito, afflixisti, ut
interficeres filium eius? . 21 Et expandit se atque mensus est super
puerum tribus vicibus et clamavit ad Dominum et ait: Domine Deus meus,
revertatur, oro, anima pueri huius in viscera eius . 22 Et exaudivit
Dominus vocem Eliae, et reversa est anima pueri intra eum, et revixit.
23 Tulitque Elias puerum et deposuit eum de cenaculo in inferiorem
domum et tradidit matri suae et ait illi: En vivit filius tuus . 24
Dixitque mulier ad Eliam: Nunc in isto cognovi quoniam vir Dei es tu, et
verbum Domini in ore tuo verum est .
18 1 Post dies multos factum est verbum Domini ad Eliam in anno
tertio dicens: Vade et ostende te Achab, ut dem pluviam super faciem
terrae . 2 Ivit ergo Elias, ut ostenderet se Achab. Erat autem
fames vehemens in Samaria. 3 Vocavitque Achab Abdiam dispensatorem
domus suae. Abdias autem timebat Dominum valde; 4 nam, cum
interficeret Iezabel prophetas Domini, tulit ille centum prophetas et
abscondit eos quinquagenos et quinquagenos in speluncis et pavit eos pane
et aqua. 5 Dixit ergo Achab ad Abdiam: Vade in terra ad universos
fontes aquarum et in cunctas valles, si forte invenire possimus herbam, ut
salvemus equos et mulos et nullum de iumentis interficere debeamus .
6 Diviseruntque sibi regiones, ut circuirent eas: Achab ibat per viam
unam, et Abdias per viam alteram seorsum. 7 Cumque esset Abdias in via,
Elias occurrit ei; qui cum cognovisset eum, cecidit super faciem suam et
ait: Num tu es, domine mi, Elias? . 8 Cui ille respondit: Ego.
Vade, dic domino tuo: Adest Elias . 9 Et ille: Quid peccavi,
inquit, quoniam trades me servum tuum in manu Achab, ut interficiat me?
10 Vivit Dominus Deus tuus, non est gens aut regnum, quo non miserit
dominus meus te requirens et, respondentibus cunctis: Non est hic,
adiuravit regna singula et gentes, eo quod minime reperireris. 11 Et
nunc dicis mihi: Vade et dic domino tuo: Adest Elias. 12 Cumque
recessero a te, spiritus Domini asportabit te in locum, quem ego ignoro;
et ingressus nuntiabo Achab, et non inveniet te et interficiet me. Servus
autem tuus timet Dominum ab infantia sua. 13 Numquid non indicatum est
domino meo quid fecerim, cum interficeret Iezabel prophetas Domini: quod
absconderim de prophetis Domini centum viros, quinquagenos et quinquagenos
in speluncis et paverim eos pane et aqua? 14 Et nunc tu dicis: Vade
et dic domino tuo: Adest Elias, ut interficiat me . 15 Dixit Elias:
Vivit Dominus exercituum ante cuius vultum sto: hodie apparebo ei
. 16 Abiit ergo Abdias in occursum Achab et indicavit ei. Venitque
Achab in occursum Eliae 17 et, cum vidisset eum, ait: Tune es, qui
conturbas Israel? . 18 Et ille ait: Non turbavi Israel, sed tu et
domus patris tui, qui dereliquistis mandata Domini, et secutus es Baalim.
19 Verumtamen nunc mitte et congrega ad me universum Israel in monte
Carmeli et prophetas Baal quadringentos quinquaginta prophetasque Aserae
quadringentos, qui comedunt de mensa Iezabel . 20 Misit Achab ad omnes
filios Israel et congregavit prophetas in monte Carmeli. 21 Accedens
autem Elias ad omnem populum ait: Usquequo claudicatis in duas partes?
Si Dominus est Deus, sequimini eum; si autem Baal, sequimini illum . Et
non respondit ei populus verbum. 22 Et ait rursus Elias ad populum:
Ego remansi propheta Domini solus; prophetae autem Baal quadringenti et
quinquaginta viri sunt. 23 Dentur nobis duo boves, et illi eligant
sibi bovem unum et in frusta caedentes ponant super ligna; ignem autem non
supponant. Et ego faciam bovem alterum et imponam super ligna; ignemque
non supponam. 24 Invocate nomen dei vestri, et ego invocabo nomen
Domini; et Deus, qui exaudierit per ignem, ipse est Deus! . Respondens
omnis populus ait: Optima propositio . 25 Dixit ergo Elias prophetis
Baal: Eligite vobis bovem unum et facite primi, quia vos plures estis;
et invocate nomen dei vestri ignemque non supponatis . 26 Qui cum
tulissent bovem, quem dederat eis, fecerunt et invocabant nomen Baal de
mane usque ad meridiem dicentes: Baal, exaudi nos! . Et non erat vox,
nec qui responderet. Saliebantque in circuitu altaris, quod fecerant.
27 Cumque esset iam meridies, illudebat eis Elias dicens: Clamate
voce maiore; deus enim est et forsitan occupatus est aut secessit aut in
itinere aut certe dormit, ut excitetur . 28 Clamabant ergo voce magna
et incidebant se iuxta ritum suum cultris et lanceolis, donec
perfunderentur sanguine. 29 Postquam autem transiit meridies, et, illis
prophetantibus, venerat tempus, quo sacrificium offerri solet, nec
audiebatur vox, neque aliquis respondebat nec attendebat orantes, 30
dixit Elias omni populo: Venite ad me . Et, accedente ad se populo,
curavit altare Domini, quod destructum fuerat; 31 et tulit duodecim
lapides iuxta numerum tribuum filiorum Iacob, ad quem factus est sermo
Domini dicens: Israel erit nomen tuum . 32 Et aedificavit lapidibus
altare in nomine Domini fecitque aquaeductum quasi pro duobus satis in
circuitu altaris 33 et composuit ligna divisitque per membra bovem et
posuit super ligna 34 et ait: Implete quattuor hydrias aqua et
fundite super holocaustum et super ligna . Rursumque dixit: Etiam
secundo hoc facite . Qui cum fecissent et secundo, ait: Etiam tertio
idipsum facite . Feceruntque et tertio, 35 et currebant aquae circum
altare, et fossa aquaeductus repleta est. 36 Cumque iam tempus esset,
ut offerretur sacrificium, accedens Elias propheta ait: Domine, Deus
Abraham, Isaac et Israel, hodie ostende quia tu es Deus in Israel, et ego
servus tuus et iuxta praeceptum tuum feci omnia haec. 37 Exaudi me,
Domine, exaudi me, ut discat populus iste quia tu, Domine, es Deus et tu
convertisti cor eorum iterum! . 38 Cecidit autem ignis Domini et
voravit holocaustum et ligna et lapides, pulverem quoque et aquam, quae
erat in aquaeductu lambens. 39 Quod cum vidisset omnis populus,
cecidit in faciem suam et ait: Dominus ipse est Deus, Dominus ipse est
Deus! . 40 Dixitque Elias ad eos: Apprehendite prophetas Baal, et
ne unus quidem effugiat ex eis! . Quos cum comprehendissent, duxit eos
Elias ad torrentem Cison et interfecit eos ibi. 41 Et ait Elias ad
Achab: Ascende, comede et bibe, quia sonus multae pluviae est . 42
Ascendit Achab, ut comederet et biberet. Elias autem ascendit in verticem
Carmeli et pronus in terram posuit faciem inter genua sua 43 et dixit
ad puerum suum: Ascende et prospice contra mare . Qui, cum ascen disset
et contemplatus esset, ait: Non est quidquam . Et rursum ait illi:
Revertere septem vicibus . 44 In septima autem vice dixit: Ecce
nubecula parva quasi manus hominis ascendit de mari . Et ait: Ascende
et dic Achab: Iunge et descende, ne occupet te pluvia! . 45 Et factum
est interea: ecce caeli contenebrati sunt, et nubes et ventus, et facta
est pluvia grandis. Ascendens itaque Achab abiit in Iezrahel. 46 Et
manus Domini facta est super Eliam; accinctisque lumbis, currebat ante
Achab, donec veniret in Iezrahel.
19 1 Nuntiavit autem Achab Iezabel omnia, quae fecerat Elias, et
quomodo occidisset universos prophetas gladio. 2 Misitque Iezabel
nuntium ad Eliam dicens: Haec mihi faciant dii et haec addant, nisi hac
hora cras posuero animam tuam sicut animam unius ex illis . 3 Timuit
ergo Elias et surgens abiit, ut animam suam salvaret, venitque in Bersabee
Iudae et dimisit ibi puerum suum. 4 Et perrexit in desertum via unius
diei; cumque venisset et sederet subter unam iuniperum, petivit animae
suae, ut moreretur, et ait: Sufficit mihi, Domine! Tolle animam meam;
neque enim melior sum quam patres mei . 5 Proiecitque se et
obdormivit in umbra iuniperi; et ecce angelus tetigit eum et dixit illi:
Surge, comede! . 6 Respexit, et ecce ad caput suum subcinericius
panis et vas aquae; comedit ergo et bibit et rursum obdormivit. 7
Reversusque est angelus Domini secundo et tetigit eum dixitque illi:
Surge, comede! Grandis enim tibi restat via . 8 Qui, cum surrexisset,
comedit et bibit et ambulavit in fortitudine cibi illius quadraginta
diebus et quadraginta noctibus usque ad montem Dei Horeb. 9 Cumque
venisset illuc, mansit in spelunca. Et ecce sermo Domini ad eum dixitque
illi: Quid hic agis, Elia? . 10 At ille respondit: Zelo zelatus
sum pro Domino, Deo exercituum, quia dereliquerunt pactum tuum filii
Israel, altaria tua destruxerunt et prophetas tuos occiderunt gladio; et
derelictus sum ego solus, et quaerunt animam meam, ut auferant eam .
11 Et ait ei: Egredere et sta in monte coram Domino . Et ecce
Dominus transit, et ventus grandis et fortis subvertens montes et
conterens petras ante Dominum; non in vento Dominus. Et post ventum,
commotio; non in commotione Dominus. 12 Et post commotionem, ignis;
non in igne Dominus. Et post ignem, sibilus aurae tenuis. 13 Quod cum
audisset Elias, operuit vultum suum pallio et egressus stetit in ostio
speluncae; et ecce vox ad eum dicens: Quid agis hic, Elia? . 14 Et
ille respondit: Zelo zelatus sum pro Domino, Deo exercituum, quia
dereliquerunt pactum tuum filii Israel, altaria tua destruxerunt et
prophetas tuos occiderunt gladio; et derelictus sum ego solus, et quaerunt
animam meam, ut auferant eam . 15 Et ait Dominus ad eum: Vade et
revertere in viam tuam per desertum in Damascum. Cumque perveneris, unges
Hazael regem super Syriam; 16 et Iehu filium Namsi unges regem super
Israel; Eliseum autem filium Saphat, qui est de Abelmehula, unges
prophetam pro te. 17 Et erit: quicumque fugerit gladium Hazael,
occidet eum Iehu; et, qui fugerit gladium Iehu, interficiet eum Eliseus.
18 Et relinquam mihi in Israel septem milia: universorum genua, quae
non sunt incurvata ante Baal, et omne os, quod non osculatum est eum
. 19 Profectus ergo inde repperit Eliseum filium Saphat arantem
duodecim iugis boum; et ipse cum duodecimo erat. Cumque venisset Elias ad
eum, misit pallium suum super illum, 20 qui statim, relictis bobus,
cucurrit post Eliam et ait: Osculer, oro, patrem meum et matrem meam, et
sic sequar te . Dixitque ei: Vade et revertere; quid enim feci tibi?
. 21 Reversus autem ab eo tulit par boum et mactavit illud et in iugo
boum coxit carnes et dedit populo, et comederunt. Consurgensque abiit et
secutus est Eliam et ministrabat ei.
20 1 Porro Benadad rex Syriae congregavit omnem exerci tum suum et
triginta duos reges secum et equos et currus et ascendens pugnabat contra
Samariam et obsidebat eam. 2 Mittensque nuntios ad Achab regem Israel
in civitatem 3 ait: Haec dicit Benadad: Argentum tuum et aurum tuum
meum est, et uxores tuae et filii tui optimi mei sunt . 4
Responditque rex Israel: Iuxta verbum tuum, domine mi rex; tuus sum ego
et omnia mea . 5 Revertentesque nuntii dixerunt: Haec dicit
Benadad: Quia misi ad te dicens: Argentum tuum et aurum tuum et uxores
tuas et filios tuos dabis mihi, 6 profecto cras hac eadem hora mittam
servos meos ad te, et scrutabuntur domum tuam et domum servorum tuorum; et
omne, quod oculis tuis pretiosum est, ponent in manibus suis et auferent
. 7 Vocavit autem rex Israel omnes seniores terrae et ait:
Animadvertite et videte quoniam insidietur nobis; misit enim ad me pro
uxoribus meis et filiis et pro argento et auro, et non abnui . 8
Dixeruntque omnes maiores natu et universus populus ad eum: Non audias
neque acquiescas illi . 9 Respondit itaque nuntiis Benadad: Dicite
domino meo regi: Omnia, propter quae misisti ad me servum tuum initio,
faciam; hanc autem rem facere non possum . Reversique nuntii rettulerunt
ei. 10 Qui remisit et ait: Haec faciant mihi dii et haec addant, si
suffecerit pulvis Samariae pugillis omnis populi, qui sequitur me .
11 Et respondens rex Israel ait: Dicite ei: Ne glorietur accinctus
aeque ut discinctus . 12 Factum est autem, cum audisset verbum istud,
bibebat ipse et reges in umbraculis et ait servis suis: Circumdate
civitatem! . Et circumdederunt eam. 13 Et ecce propheta unus accedens
ad Achab regem Israel ait: Haec dicit Dominus: Certe vidisti omnem
multitudinem hanc nimiam. Ecce ego tradam eam in manu tua hodie, ut scias
quia ego sum Dominus . 14 Et ait Achab: Per quem? . Dixitque ei:
Haec dicit Dominus: Per pedisequos principum provinciarum . Et ait:
Quis incipiet proeliari? . Et ille dixit: Tu . 15 Recensuit ergo
pueros principum provinciarum et repperit numerum ducentorum triginta
duorum; et post eos recensuit populum, omnes filios Israel, septem milia.
16 Et egressi sunt meridie. Benadad autem bibebat temulentus in
umbraculis ipse et reges triginta duo cum eo, qui ad auxilium eius
venerant. 17 Egressi sunt autem pueri principum provinciarum in prima
fronte. Misit itaque Benadad, qui nuntiaverunt ei dicentes: Viri egressi
sunt de Samaria . 18 At ille ait: Sive pro pace veniunt,
apprehendite eos vivos; sive ut proelientur, vivos eos capite . 19
Egressi erant ergo ex urbe pueri principum provinciarum, ac reliquus
exercitus sequebatur, 20 et percussit unusquisque virum, qui contra se
venerat; fugeruntque Syri, et persecutus est eos Israel. Fugit quoque
Benadad rex Syriae in equo cum equitibus. 21 Necnon egressus rex
Israel percussit equos et currus et percussit Syriam plaga magna. 22
Accedens autem propheta ad regem Israel dixit ei: Vade et confortare et
scito et vide quid facias; vertente enim anno rex Syriae ascendet contra
te . 23 Servi vero regis Syriae dixerunt ei: Deus montium est Deus
eorum, ideo superaverunt nos; sed pugnemus contra eos in campestribus et
obtinebimus eos. 24 Fac ergo hoc: Amove reges singulos a loco suo et
pone principes pro eis; 25 et instaura numerum militum, qui ceciderunt
de tuis, et equos secundum equos pristinos et currus secundum currus, quos
ante habuisti, et pugnabimus contra eos in campestribus: et videbis quod
obtinebimus eos . Credidit consilio eorum et fecit ita. 26 Igitur
vertente anno recensuit Benadad Syros et ascendit in Aphec, ut pugnaret
contra Israel. 27 Porro filii Israel recensiti sunt et, acceptis
cibariis, profecti ex adverso castraque metati sunt contra eos, quasi duo
parvi greges caprarum; Syri autem repleverunt terram. 28 Et accedens
vir Dei dixit ad regem Israel: Haec dicit Dominus: Quia dixerunt Syri:
Deus montium est Dominus et non est Deus vallium, dabo omnem
multitudinem hanc grandem in manu tua, et scietis quia ego Dominus .
29 Dirigebant septem diebus ex adverso hi atque illi acies, septima
autem die commissum est bellum; percusseruntque filii Israel de Syris
centum milia peditum in die una. 30 Fugerunt autem, qui remanserant in
Aphec, in civitatem, et cecidit murus super viginti septem milia hominum,
qui remanserant. Porro Benadad fugiens ingressus est civitatem in
cubiculum, quod erat intra cubiculum. 31 Dixeruntque ei servi sui:
Ecce audivimus quod reges domus Israel clementes sint; ponamus itaque
saccos in lumbis nostris et funiculos in capitibus nostris et egrediamur
ad regem Israel; forsitan salvabit animam tuam . 32 Accinxerunt
saccis lumbos suos et posuerunt funes in capitibus suis veneruntque ad
regem Israel et dixerunt: Servus tuus Benadad dicit: Vivat, oro te,
anima mea . Et ille ait: Si adhuc vivit, frater meus est . 33
Quod acceperunt viri pro omine et festinantes rapuerunt verbum ex ore eius
atque dixerunt: Frater tuus Benadad . Et dixit eis: Ite et adducite
eum . Egressus est ergo ad eum Benadad, et levavit eum in currum suum.
34 Qui dixit ei: Civitates, quas tulit pater meus a patre tuo,
reddam; et plateas fac tibi in Damasco, sicut fecit pater meus in Samaria
. Achab: Ego autem, inquit, foederatum te dimittam . Et pepigit ei
foedus et dimisit eum. 35 Tunc vir quidam de filiis prophetarum dixit
ad socium suum in sermone Domini: Percute me! . At ille noluit
percutere. 36 Cui ait: Quia noluisti audire vocem Domini, ecce
recedes a me, et percutiet te leo . Cumque paululum recessisset ab eo,
invenit eum leo atque percussit. 37 Sed et alterum inveniens virum
dixit ad eum: Percute me! . Qui percussit eum et vulneravit. 38
Abiit ergo propheta et occurrit regi in via et mutavit aspectum ponens
fasciam super oculos suos. 39 Cumque rex transiret, clamavit ad regem
et ait: Servus tuus egressus est ad proeliandum comminus; cumque
fugisset vir unus, adduxit eum quidam ad me et ait: Custodi virum istum!
Qui si lapsus fuerit, erit anima tua pro anima eius, aut talentum argenti
appendes. 40 Dum autem ego turbatus huc illucque me verterem, subito
non comparuit . Et ait rex Israel ad eum: Hoc est iudicium tuum, quod
ipse decrevisti . 41 At ille statim abstulit fasciam de oculis suis,
et cognovit eum rex Israel quod esset de prophetis. 42 Qui ait ad eum:
Haec dicit Dominus: Quia dimisisti de manu tua virum, quem morti
devoveram, erit anima tua pro anima eius, et populus tuus pro populo eius
. 43 Reversus est igitur rex Israel in domum suam tristis et
indignans venitque in Samariam.
21 1 Postea autem factum est hoc. Vinea erat Naboth Iez rahelitae,
quae erat in Iezrahel iuxta palatium Achab regis Samariae. 2 Locutus
est ergo Achab ad Naboth dicens: Da mihi vineam tuam, ut faciam mihi
hortum holerum, quia vicina est et prope domum meam. Daboque tibi pro ea
vineam meliorem aut, si tibi commodius putas, argenti pretium quanto digna
est . 3 Cui respondit Naboth: Propitius mihi sit Dominus, ne dem
hereditatem patrum meorum tibi . 4 Venit ergo Achab in domum suam
tristis et indignans super verbo, quod locutus fuerat ad eum Naboth
Iezrahelites dicens: Non dabo tibi hereditatem patrum meorum . Et
proiciens se in lectulum suum avertit faciem ad parietem et non comedit
panem. 5 Ingressa est autem ad eum Iezabel uxor sua dixitque ei:
Quid est hoc, unde anima tua contristata est? Et quare non comedis panem?
. 6 Qui respondit ei: Quia locutus sum Naboth Iezrahelitae et dixi
ei: Da mihi vineam tuam, accepta pecunia; aut, si tibi placet, dabo tibi
vineam pro ea. Et ille ait: Non dabo tibi vineam meam . 7 Dixit
ergo ad eum Iezabel uxor eius: Grandis auctoritatis es et bene regis
regnum Israel! Surge et comede panem et aequo esto animo; ego dabo tibi
vineam Naboth Iezrahelitae . 8 Scripsit itaque litteras ex nomine
Achab et signavit eas anulo eius et misit ad maiores natu et ad optimates,
qui erant in civitate eius et habitabant cum Naboth. 9 Litterarum
autem haec erat sententia: Praedicate ieiunium et sedere facite Naboth
in capite populi 10 et submittite duos viros filios Belial contra eum,
et testimonium dicant: Maledixisti Deum et regem; et educite eum et
lapidate, sicque moriatur . 11 Fecerunt ergo cives eius maiores natu
et optimates, qui habitabant cum eo in urbe, sicut praeceperat eis Iezabel
et sicut scriptum erat in litteris, quas miserat ad eos. 12
Praedicaverunt ieiunium et sedere fecerunt Naboth in capite populi; 13
et ingressi duo viri filii Belial sederunt contra eum et illi, ut viri
diabolici, dixerunt contra eum testimonium coram multitudine: Maledixit
Naboth Deum et regem . Quam ob rem eduxerunt eum extra civitatem et
lapidibus interfecerunt; 14 miseruntque ad Iezabel dicentes:
Lapidatus est Naboth et mortuus est . 15 Factum est autem cum audisset
Iezabel lapidatum Naboth et mortuum, locuta est ad Achab: Surge, posside
vineam Naboth Iezrahelitae, qui noluit tibi acquiescere et dare eam,
accepta pecunia; non enim vivit Naboth, sed mortuus est . 16 Quod cum
audisset Achab, mortuum videlicet Naboth, surrexit et descendebat in
vineam Naboth Iezrahelitae, ut possideret eam. 17 Factus est igitur
sermo Domini ad Eliam Thesbiten dicens: 18 Surge et descende in
occursum Achab regis Israel, qui est in Samaria; ecce est in vinea Naboth,
ad quam descendit, ut possideat eam. 19 Et loqueris ad eum dicens:
Haec dicit Dominus: Occidisti, insuper et possedisti! Et post haec addes:
Haec dicit Dominus: In loco, in quo linxerunt canes sanguinem Naboth,
lambent tuum quoque sanguinem . 20 Et ait Achab ad Eliam: Num
invenisti me, inimice mi? . Qui dixit: Inveni, eo quod venumdatus sis,
ut faceres malum in conspectu Domini. 21 Ecce ego inducam super te
malum et demetam posteriora tua et interficiam de Achab quidquid masculini
sexus sive impuberem sive puberem in Israel. 22 Et dabo domum tuam
sicut domum Ieroboam filii Nabat et sicut domum Baasa filii Ahia, quia
egisti, ut me ad iracundiam provocares, et peccare fecisti Israel. 23
Sed et de Iezabel locutus est Dominus dicens: Canes comedent Iezabel in
agro Iezrahel. 24 Qui de Achab mortuus fuerit in civitate, comedent
eum canes; qui autem mortuus fuerit in agro, comedent eum volucres caeli
. 25 Igitur non fuit alter talis sicut Achab, qui venumdatus est, ut
faceret malum in conspectu Domini; concitavit enim eum Iezabel uxor sua,
26 et abominabilis effectus est, in tantum ut sequeretur idola
secundum omnia, quae fecerant Amorraei, quos consumpsit Dominus a facie
filiorum Israel. 27 Itaque cum audisset Achab sermones istos, scidit
vestem suam et operuit cilicio carnem suam ieiunavitque et dormivit in
sacco et ambulabat demisso capite. 28 Factus est autem sermo Domini ad
Eliam Thesbiten dicens: 29 Nonne vidisti humiliatum Achab coram me?
Quia igitur humiliatus est mei causa, non inducam malum in diebus eius,
sed in diebus filii sui inferam malum domui eius .
22 1 Transierunt igitur tres anni absque bello inter Syriam et
Israel. 2 In anno autem tertio descendit Iosaphat rex ludae ad regem
Israel, 3 dixitque rex Israel ad servos suos: Ignoratis quod nostra
sit Ramoth Galaad et neglegimus tollere eam de manu regis Syriae? . 4
Et ait ad Iosaphat: Veniesne mecum ad proeliandum in Ramoth Galaad?
. 5 Dixitque Iosaphat ad regem Israel: Sicut ego sum, ita et tu;
populus meus et populus tuus unum sunt, et equites mei et equites tui .
Dixitque Iosaphat ad regem Israel: Quaere, oro te, hodie sermonem Domini
. 6 Congregavit ergo rex Israel prophetas quadringentos circiter
viros et ait ad eos: Ire debeo in Ramoth Galaad ad bellandum, an
quiescere? . Qui responderunt: Ascende, et dabit Dominus in manu regis
. 7 Dixit autem Iosaphat: Non est hic et alius propheta Domini, ut
interrogemus per eum? . 8 Et ait rex Israel ad Iosaphat: Remansit
vir unus, per quem possimus interrogare Dominum; sed ego odi eum, quia non
prophetat mihi bonum sed malum: Michaeas filius Iemla . Cui Iosaphat ait:
Ne loquaris ita, rex . 9 Vocavit ergo rex Israel eunuchum quendam
et dixit ei: Festina adducere Michaeam filium Iemla . 10 Rex autem
Israel et Iosaphat rex Iudae sedebat unusquisque in solio suo vestiti
cultu regio in area iuxta ostium portae Samariae; et universi prophetae
prophetabant in conspectu eorum. 11 Fecit quoque sibi Sedecias filius
Chanaana cornua ferrea et ait: Haec dicit Dominus: His ventilabis
Syriam, donec deleas eam . 12 Omnesque prophetae similiter
prophetabant dicentes: Ascende in Ramoth Galaad et vade prospere, et
tradet Dominus in manu regis . 13 Nuntius vero, qui ierat ut vocaret
Michaeam, locutus est ad eum dicens: Ecce sermones prophetarum ore uno
regi bona praedicant; sit ergo sermo tuus similis eorum, et loquere bona
. 14 Cui Michaeas ait: Vivit Dominus quia, quodcumque dixerit mihi
Dominus, hoc loquar! . 15 Venit itaque ad regem, et ait illi rex:
Michaea, ire debemus in Ramoth Galaad ad proeliandum, an cessare? . Cui
ille respondit: Ascende et vade prospere, et tradet Dominus in manu
regis . 16 Dixit autem rex ad eum: Iterum atque iterum adiuro te,
ut non loquaris mihi, nisi quod verum est in nomine Domini . 17 Et
ille ait: Vidi cunctum Israel dispersum in montibus quasi oves
non habentes pastorem. Et ait Dominus: Non habent isti dominum;
revertatur unusquisque in domum suam in pace . 18 Dixit ergo rex
Israel ad Iosaphat: Numquid non dixi tibi quia non prophetat mihi bonum
sed semper malum? . 19 Ille vero addens ait: Propterea audi sermonem
Domini: Vidi Dominum sedentem super solium suum et omnem exercitum caeli
assistentem ei a dextris et a sinistris. 20 Et ait Dominus: Quis
decipiet Achab, ut ascendat et cadat in Ramoth Galaad?. Et dixit unus
verba huiuscemodi et alius aliter. 21 Egressus est autem spiritus et
stetit coram Domino et ait: Ego decipiam illum. Cui locutus est Dominus:
In quo?. 22 Et ille ait: Egrediar et ero spiritus mendax in ore
omnium prophetarum eius. Et dixit Dominus: Decipies et praevalebis;
egredere et fac ita. 23 Nunc igitur ecce dedit Dominus spiritum
mendacii in ore omnium prophetarum tuorum, qui hic sunt, et Dominus
locutus est contra te malum . 24 Accessit autem Sedecias filius
Chanaana et percussit Michaeam in maxillam et dixit: Quomodo transivit
spiritus Domini a me, ut loqueretur tibi? . 25 Et ait Michaeas:
Visurus es in die illa, quando ingredieris cubiculum intra cubiculum, ut
abscondaris . 26 Et ait rex Israel: Tolle Michaeam, et maneat apud
Amon principem civitatis et apud Ioas filium regis, 27 et dic eis:
Haec dicit rex: Mittite virum istum in carcerem et sustentate eum pane
tribulationis et aqua angustiae, donec revertar in pace . 28
Dixitque Michaeas: Si reversus fueris in pace, non est locutus Dominus
in me . Et ait: Audite, populi omnes! . 29 Ascendit itaque rex
Israel et Iosaphat rex Iudae in Ramoth Galaad. 30 Dixitque rex Israel
ad Iosaphat: Mutato aspectu ineundum est proelium; tu autem induere
vestibus tuis . Porro rex Israel mutavit aspectum et ingressus est
bellum. 31 Rex autem Syriae praeceperat principibus curruum triginta
duobus dicens: Non pugnabitis contra minorem et maiorem quempiam, nisi
contra regem Israel solum . 32 Cum ergo vidissent principes curruum
Iosaphat, suspicati sunt quod ipse esset rex Israel et impetu facto
pugnabant contra eum. Et exclamavit Iosaphat; 33 intellexeruntque
principes curruum quod non esset rex Israel et cessaverunt ab eo. 34
Vir autem quidam tetendit arcum in incertum sagittam dirigens et percussit
regem Israel inter iuncturas et loricam. At ille dixit aurigae suo:
Verte manum tuam et eice me de exercitu, quia graviter vulneratus sum .
35 Aggravatum est ergo proelium in die illa; et rex Israel stabat in
curru suo contra Syros et mortuus est vespere: fluebat autem sanguis
plagae in sinum currus. 36 Et clamor insonuit in universo exercitu ad
solis occasum: Unusquisque revertatur in civitatem et in terram suam!
. 37 Mortuus est igitur rex et perlatus est Samariam; sepelieruntque
regem in Samaria. 38 Et laverunt currum eius in piscina Samariae; et
linxerunt canes sanguinem eius, et scorta laverunt se iuxta verbum Domini,
quod locutus fuerat. 39 Reliqua vero gestorum Achab et universa, quae
fecit, et domus eburnea, quam aedificavit, cunctaeque urbes, quas
exstruxit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel? 40
Dormivit ergo Achab cum patribus suis; et regnavit Ochozias filius eius
pro eo. 41 Iosaphat vero filius Asa regnare coeperat super Iudam anno
quarto Achab regis Israel; 42 triginta quinque annorum erat, cum
regnare coepisset, et viginti quinque annos regnavit in Ierusalem. Nomen
matris eius Azuba filia Selachi. 43 Et ambulavit in omni via Asa
patris sui et non declinavit ex ea; fecitque, quod rectum erat in
conspectu Domini. 44 Verumtamen excelsa non abstulit; adhuc enim
populus sacrificabat et adolebat in excelsis. 45 Pacemque fecit
Iosaphat cum rege Israel. 46 Reliqua autem gestorum Iosaphat et opera
eius, quae fortiter gessit, et proelia, nonne haec scripta sunt in libro
annalium regum Iudae? 47 Sed et reliquias prostibulorum, qui
remanserant in diebus Asa patris eius, abstulit de terra. 48 Nec erat
tunc rex in Edom sed praefectus regius. 49 Rex vero Iosaphat fecerat
naves Tharsis, quae navigarent in Ophir propter aurum; et ire non
potuerunt, quia confractae sunt in Asiongaber. 50 Tunc ait Ochozias
filius Achab ad Iosaphat: Vadant servi mei cum servis tuis in navibus .
Et noluit Iosaphat. 51 Dormivitque Iosaphat cum patribus suis et
sepultus est cum eis in civitate David patris sui; regnavitque Ioram
filius eius pro eo. 52 Ochozias autem filius Achab regnare coeperat
super Israel in Samaria anno septimo decimo Iosaphat regis Iudae
regnavitque super Israel duobus annis. 53 Et fecit malum in conspectu
Domini et ambulavit in via patris sui et matris suae et in via Ieroboam
filii Nabat, qui peccare fecit Israel; 54 servivit quoque Baal et
adoravit eum et irritavit Dominum, Deum Israel, iuxta omnia, quae fecerat
pater eius.
|